Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
-N-CD CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! De Beatificatione Martyrum Cassoviensium. Nr. 5262/1904. Venerabiles ac Dilectissimi Fratres! Novum divina favente clementia annum inchoaturi, paterno Vos omnes salutamus cordis affectu et intimas pro votis auguriisque depromptis grates rependimus, adprecando vicissim, ut Deus Optimus ad gravia vestra fructuose adimplenda munera ditissimis vos, Ven. Fratres cumulet benedictionibus. Insolito una exhilarati gaudio an- nunciamus vobis Dilectissimi Fratres laetissimum eventum, promulgandam esse proxime, in festo nempe SS. Nominis Jesu, pro quo passi et mortui sunt, solemnem Romae Martyrum Cassoviensium H ea t ifical innem. A tribus poeno saeculis ardentis- simo jam flagrat gens nostra desiderio, ut gloriosi purpuratae virtutis athletae Cassovienses, qui ob jugem constantis- simamque fidei catholicae professionem dirissimis torquebantur cruciatibus et 7-a denique Septembris a. 1619. sicut flores suavissimum odorem, purissimam exhalarunt animam, Beatis adnumeren- tur coelicolis. Immortalis memoriae Petrus Pázmány pluresque inclyti proceres regni anno jam 1628-0 devotissimis exora-