Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

88 nitantur assequi quotquot ubique Christiano nomine censentur, vehementer optamus, occasione hac praesertim arrepta immaculati Deiparae conceptus solemnius celebrandi. Quam modo acriter efférateque Christus impetitur atque ab eo condita religio sanc­tissima ! quam idcirco praesens multis peri­culum iniicitur, ne, gliscentibus erroribus ducti, a fide desciscant! Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.1 Simul vero prece et obsecratione humili utantur omnes ad Deum, conciliatrice Deipara, ut qui a vero aberraverint resipiscant. Expe­riendo quippe novimus eiusmodi precem, quae caritate funditur et Virginis sanctae imploratione fulcitur, irritam fuisse numquam. Equidem oppugnari Ecclesiam neque in posterum unquam cessabitur: Nam oportet et liaereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.1 2 Sed nec Virgo ipsa cessabit nostris adesse rebus ut ut difficillimis, pugnamque prosequi iam inde a conceptu pugnatam, ut quotidie iterare liceat illud : Hodie contritum est ab ea caput serpentis antiqui.3 Utque coelestium gratiarum munera, solito abundantius, nos iuvent ad imitationem beatissimae Virginis cum honoribus coniun- gendam, quos illi ampliores hunc totum annum tribuemus; atque ita propositum facilius assequamur instaurandi omnia in Christo: exemplo Decessorum usi quum Pontificatum inirent, indulgentiam extra ordinem, instar Iubilaei, orbi catholico impertiri decrevimus. Quamobrem de omnipotentis Dei mi­sericordia, ac beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Domi­1 I. Cor. x, 12. 2 I. Cor. XI, 19. 3 Off. Imm. Cone, in II. Vesp. ad Magnif. nus, licet indignis, contulit: Universis et singulis utriusque sexus christifidelibus in alma Urbe Nostra degentibus vel ad eam advenientibus, qui unam e quatuor Basilicis patriarchalibus, a Dominica prima Quadragesimae, nempe a die XXI. Februarii, usque ad diem II. Iunii inclu­sive, qui erit solemnitas sanctissimi Corporis Christi, ter visitaverint; ibi- que per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae atque huius Apo- stolicae Sedis libertate et exaltatione, pro extirpatione haeresum omniumque errantium conversione, pro Christiano­rum Principum concordia ac totius fide­lis populi pace et unitate, iuxtaque mentem Nostram pias ad Deum preces effuderint; ac semel, intra praefatum tempus, esurialibus tantum cibis uten­tes ieiunaverint, praeter dies in quad- ragesimali induito non comprehensos; et peccata sua confessi sanctissimum Eucharistiae sacramentum susceperint; ceteris vero ubicumque, extra praedic­tam Urbem degentibus, qui ecclesiam cathedralem, si sit eo loci, vel parochi- alem aut, si parochialis desit, princi­palem, supra dicto tempore vel per tres menses jetiam non continuos, Ordinari­orum arbitrio, pro fidelium commodo, praecise designandos, ante tamen diem 177/. mensis Decembris, ter visitaverint; aliaque recensita opera devote perege­rint: plenissimam omnium peccatorum suorum indulgentiam concedimus et im­pertimus; annuentes insuper, ut eius­modi indulgentia, semel tantum lucranda, animabus, quae Deo caritate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possit et valeat. Concedimus praeterea, ut navigantes atque iter agentes, quum primum ad sua

Next

/
Oldalképek
Tartalom