Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

84 ipsa nostrum omnium mater est. Mater quidem spiritu..., sed plane mater mem­brorum Christi, quod nos sumus.1 Si igitur Virgo beatissima Dei simul atque hominum parens est, ecquis dubitet eam omni ope adniti ut Christus, caput corporis ecclesiae,1 2 in nos sua membra, quae eius sunt munera infundat, idque cumprimis ut eum noscamus et ut vivamus per eum?3 Ad haec, Deiparae sanctissimae non hoc tantum in laude ponendum est quod nascituro ex humanis membris Unigenito Deo carnis suae materiam ministravit,4 qua nimirum saluti hominum compararetur hostia; verum etiam officium eiusdem hostiae custodiendae nutriendaeque, atque adeo, stato tempore, sistendae ad aram. Hinc Matris et Filii nunquam dissociata consue­tudo vitae et laborum, ut aeque in utrum­que caderent Prophetae verba: Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemiti­bus.5 Quum vero extremum Filii tempus advenit, stabat iuxta crucem Iesu Mater eius, non in immani tantum occupata spectaculo, sed plane gaudens quod Uni­genitus suus pro salute generis humani offerretur, et tantum etiam compassa est, ut, si fieri potuisset omnia tormenta, quae Filius pertulit, ipsa multo libentius sustineret.6 7—Ex hac autem Mariam inter et Christum communione dolorum ac volun­tatis, promeruit illa ut reparatrix perditi orbis dignissime fieret1, atque ideo uni­versorum munerum dispensatrix quae nobis Iesus nece et sanguine comparavit. Equidem non diffitemur horum eroga­1 S. Aug., L. de s. Virginitate, c. 6. 2 Coloss. I, 18. 3 I. Ioann. IV, 9. 4 S. Bed. Ven., L. IV, in Luc. XI. 6 Ps. XXX, 11. ° S. Bonav. I. Sent. d. 48, ad Litt. dub. 4. 7 Eadmeri Mon. De excellentia Virg. Mariae, c. 9. tionem munerum privato proprioque hire esse Christi; siquidem et illa eius unius morte nobis sunt parta, et Ipse pro potestate mediator Dei atque hominum est. Attamen, pro ea, quam diximus, dolorum atque aerumnarum Matris cum Filio communione, hoc Virgini augustae datum est, ut sit totius terrarum orbis potentissima apud unigenitum Filium suum mediatrix et conciliatrix.1 Fons igitur Christus est, et de plenitudine eius nos omnes accepi­mus;2 ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis... augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.3 Maria vero, ut apte Bernardus notat, aquae­ductus est:* aut etiam collum, per quod corpus cum capite iungitur itemque caput in corpus vim et virtutem exerit. Nam ipsa est collum Capitis nostri, per quod omnia spiritualia dona corpori eius mystico communicantur.5 Patet itaque abesse profecto plurimum ut nos Deiparae supernaturalis gratiae efficiendae vim tribua­mus, quae Dei unius est. Ea tamen, quo­niam universis sanctitate praestat coniunctio- neque cum Christo, atque a Christo ascita in humanae salutis opus, de congruo, ut aiunt, promeret nobis quae Christus de condigno promeruit, estque princeps largien­darum gratiarum ministra. Sedet Ille ad dexteram maiestatis in excelsi;6 Maria vero adstat regina a dextris eius, tutissimum cunctorum periclitantium perfugium et fidissima auxiliatrix, ut nihil sit timen­1 Pius IX. in Bull. „Ineffabilis.“ 2 Ioann. I, 16. 3 Ephes. IV, 16. 4 Serm. de temp., in Nativ. B. V., de Aquaeductu, n. 4. 5 S. Bernardin. Sen., Quadrag. de Evangelio aeterno, Serm. X, a. 3, c. 3. « Hebr. I, 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom