Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

76 quod saltern de transactis erubescat; qui sic studet vivere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat fluentis irrigare; qui orationis usu et experi­mento iam didicit, quod obtinere a Do­mino quae poposcerit possit.1 Quam serio igitur, Venerabiles Fratres, episcopo secum et coram Deo est reputan­dum, antequam novis levitis manus imponat! Neque gratia alicuius, inquit Gregorius, neque supplicatione, aliquos ad sacros ordines audeat promovere nisi eum, quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit.1 2 3 Quanta eidem opus est maturitate consilii, antequam recens inunctis sacerdotibus apostolatus munia committat! Qui, nisi iusto fuerint experimento probati sub vigili custodia prudentiorum sacerdotum, nisi habeant unde plane constet de honeste acta vita, de prono in pietatem ingenio, de animo ad obediendum parato iis omnibus quae vel Ecclesiae consuetudo induxerit vel diuturna experientia comprobarit vel quos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam DeP ipsi praeceperint, sacerdotio fungentur, non in plebis Christianae salutem, sed in perniciem. Nam et iurgia serent, et plus minus latentes ciebunt rebelliones, triste sane spectaculum populo exhibentes quasi discrepantium in coetu nostro voluntatum, quum deploranda haec paucorum superbiae et contumaciae sint adscribenda. Procul, oh procul ab omni officio sunto excitatores discordiarum; nec enim his apostolis eget ecclesia, neque hi pro Christo cruci adfixo apostolatum gerunt, sed ipsi sibi apos­toli sunt. Adhuc ante oculos versari nostros imago Gregorii videtur, in Lateranensi pontificio 1 Ibid. i. 10. 2 Registr. V. 63 (58) ad universos episcopos per Hellad. 3 Act. XX. 28. Consilio coactorum undique antistitum co­rona septi, adstante clero Urbis universo. Quam fecunda ex eius ore fluit adhortatio de officiis clericorum! Quanto ardoris aestu consumitur! Illius oratio, instar fulminis, pravos homines percellit; sunt eius verba quasi totidem flagella, queis excutiuntur inertes; divini amoris flammae sunt, quibus vel ferventissimi animi suaviter corripiuntur. Perlegite, Venerabiles Fratres, et clero vestro legendam, considerandam, in sacro potis­simum annuo recessu, proponite admirabi­lem istam sancti pontificis homiliam.1 Idem, non sine animi magna tristitia, haec inter cetera queritur: Ecce, mundus sacei‘dotibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur opera­tor; quia officium quidem sacerdotale suscepimus, sed opus officii non imple­mus.2 Ac vere quidem, quantum hodie vi­rium ecclesia colligeret, si operatores tot numeraret, quot sacerdotes? Quam uberes fructus ex divina ecclesiae vita hominibus provenirent, si eidem explicandae vacarent singuli? Huiusmodi in agendo alacritatem naviter excitavit Gregorius, dum vixit, suoque impulsu effecit, ut posterioribus temporibus eadem vigeret. Quare, quae media inter­cessit, aetas, Gregoriana quasi nota distin­guitur, quod ei pontifici accepta omnia fere essent referenda, sive regulae cleri regendi, sive caritatis et beneficentiae publice exer­cendae multiplex ratio, sive perfectioris sanctimoniae magisterium et vitae religiosae instituta, sive denique ceremoniarum et sacri ordinatio concentus. Verum longe alia temporum ratio suc­cessit. Quod saepe diximus, in vita eccle­siae immutatum est nihil. Ipsa enim haere- ditate acceptam a divino Institutore eiusmodi 1 Horn in Evnng. I. 17. 2 Ibid., n. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom