Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

69 posterorum, inedia aetate potissimum, quae spiritum quodammodo ab eodem infusum ducebat, eius verbo quasi alimentum trahe­bat, eius ad exempla vitam moresque con­formabat, succedente feliciter in orbe ter­rarum Christianae societatis humanitate ad­versus romanam, quae saeculorum emensa cursum, esse omnino desierat. Haec mutatio dexterae excelsi! Ac vere quidem affirmare licet, sic persuasum fuisse Gregorio, non aliam nisi Dei manum talia patrasse. His enim verbis de Britanniae conversione sanctissimum monachum Augus­tinum affatur, quae sane de ceteris omni­bus in ministerio apostolico ab ipso gestis intelligi possunt. Cuius opus hoc est, inquit, nisi eius qui ait: Pater meus usque nunc operatur et ego operor?1 Qui ut mundum ostenderet, non sapi­entia hominum, sed sua se virtute con­vertere, praedicatores suos, quos in mundum misit, sine litteris elegit; hoc etiam modo faciens, quia in Anglorum gente iortia dignatus est per infirmos operari.1 2 Equidem Nos minime latent, quae sancti Pontificis oculis, de se abiecte sen­tientis, omnino fugiebant, et rerum geren­darum peritia, et in coeptis ad exitum per­ducendis ingenium sagax, et in rebus dis­ponendis mira prudentia, et sedula vigilantia et non intermissa sollicitudo. At compertum pariter est, ipsum non qua huius mundi principes, vi et potentia fuisse progressum, qui in altissimo illo pontificiae dignitatis fastigio primus voluerit appellari: Servus servorum Dei, non profana tantum scientia aut pei'suasibilibus humanae sapientiae verbis3 viam sibi munivisse, non pruden­tiae tantum civilis consiliis, non instauran­1 Ioann. V. 17. 2 Registr. XI. 36 (28). s 1 Cor. II. 4. dae societatis rationibus diuturno studio praeparatis ac deinde in rem deductis, non denique, quod admirationem habet, mente concepto sibique proposito vasto aliquo tramite, in apostolico ministerio sensim per­currendo ; quum contra, ut notum est, in ea esset cogitatione defixus, qua putaret imminere mundi finem, adeoque modicum tempus reliquum esse ad grandia facinora. Gracili admodum et infirmo corpore, diu­turnis afflictatus morbis, ad extremum saepe vitae discrimen, incredibili tamen pollebat animi vi, cui nova semper alimenta suppe­ditabat vivida fides in Christi verbo certis­simo in eiusque divinis promissis. Maximam quoque fiduciam collocabat in collata divi­nitus Ecclesiae vi, qua ipse rite posset suo in terris fungi ministerio. Quare boc illi propositum in omni vita fuit, quale singula dicta eius factaque com­probant, ut eandem fidem ac fiduciam et in se ipse foveret et in aliis vehementer excitaret, dumque supremus sibi dies ad­veniret, quantum hic et nunc liceret, otima quaeque sectaretur. Inde sancti viri firma voluntas in com­munem salutem derivandi uberrimam illam caelestium donorum copiam, qua Deus Ecclesiam ditavit, cuiusmodi sunt et reve­latae doctrinae certissima veritas, et eius­dem, qua patet orbis, efficax praedicatio, et sacramenta, quae vim habent sive infun­dendi sive augendi animae vitam, ac deni­que superni praesidii auspex, gratia precum in Christi nomine. Harum rerum recordatio, Venerabiles Fratres, mire Nos recreat. Qui si ex hoc Vaticanorum vertice moenium circumspici­mus, eodem quo Gregorius, ac maiore for­tasse metu vacare non possumus; tot undi­que coactae tempestates incumbunt, tot premunt hostium instructae phalanges; adeo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom