Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
67 Nr. 1337. Memoria S. Gregorü Magni. VIII. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLIC A SEDE HABENTIBUS PIUS PP. X. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Iucunda sane accidit recordatio Venerabiles Fratres, magni et incomparabilis viri,1 Gregorii Pontificis huius nominis primi, cuius vertente anno millesimo tercentesimo ab eius obitu saecularia solemnia celebraturi sumus. Nec absque singulari Dei providentia, qui mortificat et vivificat . . ., humiliat et sublevat,1 2 factum esse arbitramur, ut inter apostoliéi ministerii Nostri paene innumerabiles curas, inter tot animi anxietates ob plurima eaque gravissima, quae universae Ecclesiae per Nos regendae debemus, inter sollicitudines queis premimur, ut et vobis Venerabiles Fratres, in apostolatus Nostri partem vocatis, et fidelibus omnibus curae Nostrae commissis quam optime satisfiat, vel a Nostri summi Pontificatus exordiis, in sanctissimum hunc et illustrem Decessorem, Ecclesiae decus atque ornamentum, oculorum aciem convertere1 Martyrol. Rom. 3 sept. 2 1 Regum II. 6. 7. mus. Erigitur quippe animus ad magnam fiduciam in eius patrocinio penes Deum validissimo, et eorum, sive quae sublimi magisterio praecepit, sive quae sancte gessit, memoria recreatur. (>uod si ipse et praeceptorum vi et fecunditate virtutum in Ecclesia Dei tam ampla, tam alta, tam firma vestigia signavit, ut iure ab aequalibus et a posteris Magni nomen sit consequutus, apteturque illi vel hodie, tot saeculorum intervallo, ipsius inscripta sepulchro laudatio: innumeris semper vivit ubique bonis,1 fieri profecto non potest, ut admiranda illius exempla sectantibus, divina opitulante gratia, non liceat, quantum humana sinit infirmitas, sua officia tueri. Ea persequi vix opus est quae ex historiae monumentis nota sunt omnibus. Summa erat publicarum rerum perturbatio quo tempore supremum inivit pontificatum Gregorius ; exstincta prope vetus humanitas, romani ruentis imperii dominatus omnes barbaries invaserat. Italia vero, a Byzantinis imperatoribus derelicta, facta fere Langobardorum praeda fuerat, qui suis nondum compositis rebus, huc illuc excurrebant, omnia ferro flammaque vastantes, luctu omnia caedibusque complentes. Haec ipsa Urbs, minis hostium exterius perculsa, in1 Apud Ioann. Diae., Vita Greg. IV. 68. 11