Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

228 riae haec una ratio valuit, avitae religionis in populo fautrices exstitisse efficaces; non valuit ad retinendas, si minus ornandas, ut oportebat, optimorum cogitatio meritorum, quae ab iis omni tempore essent in cives suos profecta. Ecquid tam contrarium iunctae cum Apostolica Sede amicitiae ac foederi, quam hac tanta iniuria et contumelia eos affectos esse, quibus nihil habet Ecclesia carius ? — Quin etiam ad ceteras id genus molestias ingens nuper cumulus accessit. Etenim certum accepimus circumferri edic­tum, quo sodales illustris cuiusdam familiae et quidem ratae legibus, ab ipsis dioecesium Seminariis, quibus magna cum salute sacri ordinis praeesse die consueverunt, abire ex­cedere iubentur. Huc scilicet evasit promissa religioni libertas, ut Episcopis iam non liceat, prout visum fuerit melius institutioni prospi- j cere sacrae iuventutis, iidemque in negotio tanti momenti ac ponderis cogantur adiu- tores ab se, quos semper experti sunt op­timos, segregare. Quamquam illud multo gravius est ministerio Apostolico iniectum vinculum. — Ipsa rei natura clamat, quod diximus, insti­tutionem canonicam, praesertim si ad sum­mum ecclesiastici ordinis gradum danda sit, non posse, salva maiestate religionis, cadere in quemquam, nisi qui pro moribus, ingenio, doctrina dignus tam celso munere videatur. Hac obstrictus sanctissima lege, Pontifex non omnes, quos respublica sibi designarit, continuo ad episcopatum pro­movendos putat; verum probe explorato qualis quisque sit, alios, quos repererit ido­neos, assumit, alios, quos minus, relinquit scilicet, admonitamque de consilio suo rem- publicam rogat, ut pro illis quidem legitime incepta perficere, his vero sufficere meliores velit. Huiusmodi consuetudinem Apostolica Sedes usque ad nostram memoriam tenuit sine offensione, quamdiu utriusque potes­tatis concordia stetit incolumis. Quid autem dudum respublica? Negat ius esse Ponti­fici repudiare quemquam ex iis, quos ipsa nominavisset; nominatos recipi promiscue vult omnes; propterea obstinat non ante sinere eos, qui probati sint Ecclesiae, ca­nonice institui, quam qui repulsam ab ipsa tulerint, iidem probationem ferant. Iamvero usque eo extendere vim nominandi, ut facultas, concessu Pontificis facta reipub- licae, nativum et sacrosanctum Ecclesiae ius elidat perscrutandi, utrum qui nominati sint, digni sint, hoc profecto non est inter­pretari pactum, sed subvertere; contendere autem, ut si qui praetereantur, ne aliis quidem canonica institutio detur, huc reci­dit admodum, nullos velle posthac constitui Episcopos in Gallia. Quod denique ad eam attinet conven­tionis partem, qua honestae clericorum sustentationi consultum est, num ipsam servat Respublica, quum Ediscopis aliisque sacro­rum administris, nulla habita quaestione aut indicio, inauditis et indefensis, quod saepis­sime usuvenire nostis, legitimum victum, ad libidinem suam, detrahit? Atqui non foederis tantum hic lex, sed iustitiae per­fringitur. Neque enim civitas in eo, quod istiusmodi alimenta ministrant, putanda est voluntate gratificari Ecclesiae, verum por­tionem, nec ita magnam, debiti exsolvere. Aegre induximus animum, Venerabiles Fratres, haec memoratu audituque tam tristia dicendo persequi. Nam moerorem, quem ex rebus Gallicis gravem patimur, etsi levari, communicando vobiscum, intelligebamus posse, maluissemus tamen silentio premere; etiam ob eam rem, ne tot pientissimis Ecclesiae filiis, quos in Gallia numeramus, aegritudinis morsum querimonia communis Parentis exacueret. Verumtamen iura sanctis­

Next

/
Oldalképek
Tartalom