Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

12 Quae si tamen assentiatur, tunc poterit Episcopus discessorias litteras concedere, communicando cum Americano Antistite per secretam epistolam, nisi ei iam cognitae sint, notas emigrantis sacerdotis proprias ad impediendas fraudes circa subiecti identi­tatem.“ „Ex ea dioecesi ad aliam in America eidem sacerdoti emigrare ne liceat absque nova sacrae Congregationis licentia.“ .,4. Excluduntur in quavis hypothesi presbyteri ritus orientalis.“ „5. Quod si non agatur de emigratione, sed de alio Italiae sacerdote, qui ob suas peculiares honestas ac temporaneas causas pergere velit ad Americae partes, satis erit ut proprius Ordinarius, his perspectis, ac dummodo de caetero nihil obstet, eum mu­niat in scriptis sua licentia ad tempus (unius anni limitem non excedens), in qua ipsae abeundi causae declarentur, cum con­ditione, ut suspensus illico maneat a divinis expleto constituto tempore, nisi eius legiti­mam prorogationem obtinuerit.“ „6. Non comprehenduntur his legibus de emigratione in Americani ii sacerdotes, qui ad hoc speciali aliquo gaudent aposto- lico privilegio.“ Hac lege, noxia plura remota et sub­lata fuerunt, non tamen omnia, neque ex toto. Experientia enim docuit, ex praepos­tera art. 5 superius recensiti interpretatione, salutaris illius legis effectum saepenumero fuisse frustratum. Praeterea constitit, nedum ex Italia, sed ex aliis quoque Europae re­gionibus nimiam esse, quandoque etiam perniciosam sacerdotum migrationem in Americani, et ad insulas Philippinas. Quare E.mi S. C. Patres, plurium Epis­coporum relationibus rite, uti par erat, in­spectis, eorumdem Episcoporum votis obse­cundantes, rebus omnibus mature perpensis, censuerunt latius atque uberius esse hac de re providendum nova generali lege, quae his capitibus continetur. I. Pro Italiae clericis, firmis dispositio­nibus contentis in circularibus litteris diei 27. mensis Iulii 1890. sub numm. 1., 2., 3., 4. et 6., Ordinariorum omnium tam Italiae, quam Ameriae conscientia super plena earum observantia graviter oneratur. Facultas vero sub num 5. concessa circumscribitur ad casum strictae et urgen­tis necessitatis ut e. g. pro gravi infirmitate alicuius in America degentis, quem Chri­stiana charitas aut pietatis officium invisere exigant, neque tempus suppetat recurrendi ad S. Sedem. Sed in hoc et similibus adiunctis causa urgentis necessitatis in dis- cessoriis litteris clare ac determinate expri­menda erit, absentiae tempus ad sex men­ses circumscribendum et de re statim edo­cenda S. Concilii Congregatio. II. Extra Italiam vero, in posterum ne liceat Europae Ordinariis discessoriales pro America suis Clericis largiri, nisi requisito prius consensu Episcopi dioecesis illius, ad quam sacerdos pergere cupit, permutatis ad hunc finem secretis litteris, in quibus de aetate et de moralibus atque intellectua­libus qualitatibus migrantis sacerdotis Ame­ricanus Praesul doceatur. Excipitur tamen casus strictae et ur­gentis necessitatis, in quo, pari modo ac supra, licentia a proprio Ordinario concedi poterit, sed ad sex menses tantum valitura, adnotata causa urgentis necessitatis et mo­nito per Epistolam Episcopo loci, ad quem Sacerdos proficiscitur. III. Pro migraturis denique ex quali­bet orbis parte ad Philippinas insulas eae­dem leges ac normae serventur ac pro Italis Sacerdotibus ad Americani pergenti­bus, hac tamen differentia, ut pro Europae

Next

/
Oldalképek
Tartalom