Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
152 unum etiam corpus coalescere et coagmentari spectentur; prouti ratio et naturalis ordo expostulat, eventa quotidie comprobant, atque experientia perspicuae esse opportunitatis omnino confirmat, Virtus, enim, ut S. Thomas1 docet, quanto est magis unita, tanto est fortior, et per separationem minuitur. Ac propterea nihil finis obtinendi efficacitatem alacrius promovere dignoscitur, quam conspirantium virium cumulata possessio; nihil optima incolumitatis adiumenta in bonum melius devincit, quam reflorens voluntatum communio; nihil copiam ad fructus efferendos salutares po- tiorem haurit, quam facultatum in societatem adiunctio. — Porro non est cur pluribus ostendamus huiusmodi similitudinem et affinitatem vel maxime vigere inter S. Congregationem, cuius id proprium est, ut de Dei et Sanctorum cultu, praecipuo sibi munere expediendo, pertractet, atque iis, quae in hanc rem obveniunt, assiduo sol- lerterque prospiciat. Quae cum sic se habeant, ut quod e re penitus esse censemus, id tandem a Nobis absolvatur, et spes utilitatum exploratarum, quas Romana instituta gignere nemo non videt, plenius in dies augeatur, omniaque ex votis salubrius cedant, Nos, motu proprio, certa scientia, causaque mature perpensa, decernimus et statuimus, ut Congregatio Indulgentiis et Reliquiis praeposita cum S. Rituum Congregatione in posterum tempus perpetuo coniungatur; salvis ex integro manentibus sui muneris, officialium et facultatum ratione et forma hucusque servatis. Hunc praeterea in finem, dilecto Filio Nostro S. R. E. Cardinali Aloisio Tripepi, ipsius Congregationis Indulgent, et SS. Reliq. Praefecto, munus etiam Pro-Praefecti S. Rituum 1 2a 2ae Quaest. XXXVII, a 2, ad 3-um. Congregationis conferimus et demandamus. — Consiliis hisce curisque Nostris exitum, hoc praesertim temporum cursu, perutilem non defore summopere confidimus, benignitate annuente Dei providentissimi. Praesens autem decretum, ratum et firmum deinceps consistere et auctoritatis Nostrae Apostolicae robore muniri volumus, edicimus et declaramus contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII. Ianuarii MCMIV., Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. I. Facultates extraordinariae quae per Sacram Rituum Congregationem ex audientia SS.mi obtineri possunt. I. FACULTATES EXTRAORDINARIAE IN CAUSIS BEATIFICATIONIS ET CANONIZA- TIONIS SERVORUM DEI. 1. Deputandi Episcopos in numero a Generalibus Decretis designato ad construendos Processus Apostolicos. 2. Propagandi terminum ad explendos Processus Apostolicos. 3. Indulgendi aperitionem Processuum Ordinaria non minus, quam Apostolica Auctoritate constructorum, attamen adiecta clausula: servatis servandis. 4. Proponendi in Congregatione Ordinaria absque interventu et voto Consultorum Dubia: I. Validitatis Processuum; II. Signaturae Commissionis Introductionis Causae; III. Reassump- tionis Causae ad Canonizationem; IV. Singula, quae communiter nuncupantur minora ; V. Causas adprobationis seu confirmationis Cultus immemorabilis. 5. Proponendi Dubium in Congregatione Ordinaria Signaturae Commissionis Introductionis Causae, quamvis non defluxerit terminus requisitus deNr. 2567. Facultates ordinariae atque extraordinariae S. Rituum Congregationis.