Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
135 XIII. Nr. 2427, S. Congr. Indulg. concedit. URBIS ET ORRIS. Indulgentiae conceduntur recitantibus infrasciptas invocationes in honorem Immaculatae Virg. Mariae. Ex quo Immaculati Beatae Mariae Virginis Conceptus a f. r. Pio IX. dogmatica definitio selemniter proclamata fuit, ardens efferbuit in Christifidelibus studium prosequendi singularibus pietatis argumentis Beatissimam Virginem absque originali labe conceptam. Ad idve ro studiumhoc anno vertente, qui quinquagesimus advenit ab illa solemni definitione, impensius augendum, utque tam auspicatissimi Jubilaei perennis aliqua extet memoria, enixae plurium Sacrorum Antistitum, Religiosorum Ordinum Moderatorum, necnon Christifidelium postulationes SSmo Dno Nro Pio Pp. X. delatae sunt, ut sacro indulgentiarum thesauro ditare dignaretur infrascriptas invocationes, quae apud Christianum populum in honorem eiusdem Immaculatae Virginis iam frequentissimae evaserunt, videlicet: f. Tota pulchra es, Maria. R. Tota pulchra es, Maria, y. Et macula originalis non est in Te. R. Et macula originalis non est in Te. 'f. Tu gloria Jerusalem. R. Tu laetitia Israel. y. Tu honorificentia populi nostri. R. Tu advocata peccatorum. y. O Maria. R. O Maria. Ü. Virgo prudentissima. R. Mater clementissima. ír. Ora pro nobis. R. Intercede pro nobis ad Dominum Jesum Christum. y. In conceptione tua, Virgo, Immaculata fuisti. R. Ora pro nobis Patrem, cuius Filium peperisti. ORATIO. Deus, qui per Immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti, quaesumus, ut qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa Eam ab omni labe praeservasti: nos quoque mundos, Eius intercessione, ad Te pervenire concedas. Per eundem etc. Porro Sanctitas Sua, quae maxime in votis habet, ut erga Deiparam honor et pietas apud omnes succrescant, huiusmodi postulationibus libentissime annuens, in Audientia habita die 23. Martii 1904. ab infrascirpto Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, benigne concessit universis Christifidelibus: I. Indulgentiam tercentum dierum, semel in die acquirendam, supra 21