Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

131 Nr. 1907. Circa Missam votivam in honorem S. Thomae Ap. Ordinationibus Apostolicis ceterisque contra­riis quibuscumque. Volumus autem ut prae­sentium litterarum transumptis etiam impres­sis manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae praemunitis eadem prorsus adhi­beatur fides quae adhiberetur ipsis praesen­tibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXV Martii MCMIV Pontificatus Nostri Anno Primo. Loc. Sig. Alois. Card. Macchi. Cupiens Rmus Dominus Theotonius Emanuel Ribeiro Vieira de Castro, Episco­pus S. Thomae de Meliapor, ut cultus et pietas erga ipsum Sanctum Apostolum, qui ludiarum gentibus Evangelium praedicavit, eiusque, Reliquiae Orthonae intra fines eius­dem dioeceseos magna religione asservantur, magis magisque foveatur atque augescat: Sanctissimum Dominum Nostrum PIUM Pa­pam X. supplicibus votis rogavit, ut cuilibet sacerdoti, in Altari sacrum operanti, ubi sancti Apostoli memoratae Reliquiae custo­diuntur, Missam votivam de S. Thoma ce­lebrare liceat, etsi Officium ritus duplicis occurrat. Sanctitas porro Sua eiusdem preces peramanter excipiens petitum privilegium missae votivae ita benigne indulgere dignata est, ut Sacerdotibus tantum peregrinis, vel turmarum pie illuc peregrinandum ducibus, ad enunciatum Altare sacrum facturis Missam votivam de S. Thoma Apostolo fas sit ce­lebrare : dummodo non occurat Duplex pri­mae vel secundae classis, nec non Dominica, Feria, Vigilia, vel Octava, quae sit ex privi- legiatis: servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 20. Januarii 1904. S. Card. Cretoni. Praef. Congr., D. Panici, Archiep. Laodicen., Secret. Reverendissimus Dominus Emmanuel Merra Episcopus Cotronens. in relatione status suae Ecclesiae sive Dioeceseos exhi­bita Congregationi Concilii die 23. Novem­bris 1903. sequens postulatum ad Sacrorum Rituum Congregationem pro opportuna decla- ratone transmissum, reverenter proposuit, nimirum: In tota dioecesi Cotronensi invenitur consuetudo deferendi a Parocho Sacrum Viaticum infirmis comitante magno numero non confratrum, sed mulierum, quae um­bellam et intorticia ferunt, tintinnabula pul­sant, et rosarium recitant: quaeritur, utrum bic mos tolerari possit? Et Sacra Rituum Congregatio ad rela­tionem subscripti Secretarii, exquisita sen­tentia Commissionis Liturgicae reque mature perpensa, rescribendum censuit: „Negative et ad mentem.“ Mens est, ut aliquos saltem adolescentes adhibeat Pa­rochus pro umbella, campanula et luminibus. Mulieres autem, si velint deferre lumina, sequentur sacerdotem. Die 2. Decembris 1903. S. Card. Cretoni. Praef. L. f S. f Diomedes Panici, Archiep. Laodicen., Secret. íNr. 2142. In deferendo : Viatico muli­eres neque­unt adhiberi pro umbella, campanula et luminibus. L • ! 1 Hodiernus Rmus Ordinarius dioeceseos Pharen. a Sacra Rituum Congregatione re- venter expostulavit: I. An absolutiones quae fiunt in exe- quiis Summi Pontificis, Episcopi Ordinarii vel Imperatoris, etc., iuxta Caereinoniale Episcoporum et Pontificale Romanum pera­gendae sint a Dignitatibus et in Ecclesia Cathedrali vel etiam a simplici Sacerdote ex clero sive saeculari sive regulari et in aliis Ecclesiis ? II. An Rubricae et Decreta circa Missas de Requie privilegiatas respiciant etiam inis­Nr. 2143. Dubia circa absolutionem et missas de Requie pro S. Pontifice, lippo Ordi­nario et Imperatore.

Next

/
Oldalképek
Tartalom