Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

129 XII. Nr. 2072. Institutum propagandae fidei com­mendatur et festum S. FrancisciXav. ad ritum dupl. provehitur. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE X. BREVE QUO INSTITUTUM A FIDEI PROPAGATIONE FOVETUR ET COMMENDATUR ET QUO SANCTI FRANC1SCI XAVERII DIES FESTUS AD RITUM DUPLICEM MAIOREM APUD UNIVERSAM ECCLESIAM PROVEHITUR. PIUS PP. X Ad perpetuam rei memoriam. In Apostolidon sublecti munus atque in ipso christiani sacerdotii vertice, divinae clementiae dono collocati, longe maiorem profecto sollicitudinem sustinendam susce­pimus, quam quae romani vigilantia gregis contineatur. Excessurus enim e terris Chri­stus Apostolos iussit, et in his Petrum prae­cipue, quem non modo dignitate sed etiam coelestis gloriae studio praelucere ceteris voluit, gentes edocere universas, salubrem- que doctrinae novae praedicationem ad remotissimas quasque aut immanissimas orbis partes afferre. Porro divinis praeceptis obsequentes, Decessorumque Nostrorum cla­rissima exempla sectantes, nihil esse magis officio nostro consentaneum arbitramur, quam ut si quae ad patefaciendum Evan- gelii lumen atque ad proferendos Ecclesiae terminos videantur conducere, iis volunta­tem omnem gratiamque impertiamus. Inter haec autem utilitate atque opera praestat opus illud summa laude dignum, quod a „Fidei propagatione“ nobile nomen acce­pit. Huius origo operis divino plane instinctu in medios homines profecta videtur. Nam fidelis Ecclesiae populus quia non in prae­dicanda Christi doctrina haberet sibi deman­datam provinciam consultum Dei providentia est, ut stipe ac subsidiis Evangelii praecones iuvaret. Suasit hac de caussa caritas, qua in Christum Redemptorem optimorum homi­num pectora urgebantur, fideles ex omni gente ac natione coalescere in unum, con­ferre ex opibus aliquid in expeditiones sacras submittendum, sociata etiam prece administris sacrorum succurrere, atque ita id assequi, quod votorum summa esset, divini nempe regni in terris incrementum. Compertum autem apud omnes est id genus sodalitatem praeclare de propaganda Chri­stiana fide meruisse. Quod enim suppeteret unde catholicae doctrinae nuntii ad dissita ac barbara loca contenderent beneficia illuc ■ religionis nostrae humanique cultus allaturi, tam nobilis coetus tribui largitati debet. Hinc initia salutis innumeris populis parta : 20

Next

/
Oldalképek
Tartalom