Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
96 41). Viri autem ecclesiastici iuxta eandem Constitutionem (art. 42) ne libros quidem de artibus scientiisque mere naturalibus tractantes edere queunt, nisi praevium obtinuerint Ordinarii consensum.* 1 1 Cit. Instruet. Quae sub num. IV. haec habet: In circulis, sodalitiis etc. instituendis maxime curandum est: 1. ut particulares constitutiones, programmata, libelli aliaque id genus documenta dictionem spiritumque vere Christianum prae se ferant; 2. ut vexilla aliaque insignia nihil commune habeant cum symbolis socialistarum; 3. ut statuta atque regulae prius recognita probataque ab Ordinario fuerint; sine hac approbatione nulla dictarum institutionum sese tamquam catholicam exhibere poterit vel uti talis haberi, neque proinde commendationem ullam apud viros ecclesiasticos vel saeculares sibi polliceri; 4. ut omnia acta omnesque sermones spiritu Christi Iesu sint referta, promovendoque praesertim Dei regnum, efficaciter temporale bonum proletarii et indigentis curent christianaeque civilitatis incrementum. In iis vero quae praeviam approbationem seu consensum ecclesiasticae auctoritatis exposcunt, haec mature conscia fleri debet, ut consilia cautionesque expendere queat. — Num. V. prosequitur: Subscriptiones collectaeque pro operibus actionis socialis ac democratico-christianae auctoritati vigiliantiaeque Ordinariorum subiiciuntur. Ac sicut in quibusdam circumstantiis casibusque particularibus perturbationi ac dissipationi esse possent in Seminariis aliisque Institutis litterariis Ordinario subiectis, necnon in ipsis domibus collegiisque religiosis ; ita moderatores prohibeant inter subditos suos quamcum- que collectam seu subscriptionem fleri, sine praevio et expresso consensu Episcopi aut respectivi Superioris regularis. — Num. VI. addit. Nulla ephemeris, utut catholica deque actione populari Christiana tractans, in Seminaria, Collegia scholasque ab ecclesiastica auctoritate dependentia introduci possunt, sine expressa permissione immediatorum Superiorum, qui debebunt omnino prius facultatem obtinere a proprio Episcopo pro singulis diariis et ephemeridibus. Atque generatim non expedit, tempus ecclesiasticae institutioni studiisque destinatum in diariis perlegendis impendi, iisque praecipue, quae speciale experientiae praesidium verumque Christianae pietatis spiritum in lectoribus requirunt. Has normas ob oculos habeant earumque observantiam, Superiores Ordinum et Congregationum religiosarum in suis familiis promoveant. — Num. VII. docet: Disquisitiones de Christiana democratia cum saepe apologiae catholicae contra socialistarum errores formam atque substantiam induere debeant, cumque ideo acuta studia specialemque prudentiam expostulent, a nullo sacerdote vel clerico haberi possunt sine localis Ordinarii permissu, nullusque item sacerdos vel clericus ullum participet coetum qui circumspectioni actionique Ordinarii se subtrahat. — Num. VIII. addit: Cum socialistarum doctrinae in suo complexu veras contineant haereses, eorum contradictores iis S. Sedis decretis tenentur quae publicas cum haereticis XVIII. Omni ope eniti debent omnia- quo perpeti, ut caritas et concordia inter eos regnet, quamcuinque iniuriam conviciumque devitando. Ubi contentionis causae exsurgunt, potiusquam publicare quicquam in diariis, ad ecclesiasticam recurrere debent auctoritatem, quae secundum aequitatem providebit. Ab eadem vero reprehensi, promte pareant, quin tergiversationem ullam aut publicam querelam edant; praeter quam debitis modis, atque nisi forte a casu requiratur ad superiorem auctoritatem recursus.1 XIX. Postremo catholici scriptores, in defendenda proletariorum pauperumque controversias respiciunt. (Cf. decr. S. C. de Propaganda Fide diei 7 Febr. 1854.) — Denique num. IX. a) notat: lure merito Ecclesia gloriatur quod omni tempore socialia studia foverit, quae velut nova a nonnulis nunc reputantur. »Summa praeterea laus est Ecclesiae, inquit immortalis Leo XIII. in Motu Proprio Ut mysticam sponsam Christi diei 14 Mart. 1901, quod iuris prudentiam perfecerit atque expolierit, nec ulla delebit oblivio quantum ipsa contulit doctrinis, exemplis et institutis suis ad implexas quaestiones expediendas, in quibus scriptores haerent scientiarum, quae oeconomicae et sociales audiunt.“ 1 Cit. Instruet. Quae num. IX. sub b) c) d) e) f) haec annotat: Maxime iniuriosum foret Sodalitates atque catholicas societates hactenus institutas minus de actione populari Christiana bene meritas traducere; cum Episcopis Clero dictisque Institutis amplissimae fuerint a S. Sede laudes tributae, quae similes persecutiones contra ea excitatas damnavit. — Commendari in ephemeridibus catholicis nequaquam posset is loquendi modus, qui malas sectando novitates, Christifidelium derideret pietatem alluderetque novis vitae Christianae regulis novae ecclesiasticae disciplinae, novis spiritus aspirationibus in praesentibus civilis societatis conditionibus, novae sociali vocationi cleri, no- vaeque christianae civilitati etc. Plus quam Christifideles alii, debent sacerdotes, praesertimque iuvenes, huiusmodi rerum novarum spiritum detestari; et quamvis maxime desideretur ut ad populum accedant, debent nihilominus in hoc negotio cum debita Superioribus ecclesiasticis sub- iectione procedere. — Similiter, cum de actione populari Christiana tractant, curent sacerdotes cum gravitate id agere, ne scilicet in discrimen adducant illum spiritum ecclesiasticum, ex quo auctoritatem vimque suam omnem hauriunt. Documenta atque decreta Tridentinae Synodi de vita et honestate clericorum hodie quam maxime necessaria sunt. — Cf. encycl. Graves de communi encycl. Depuis le jour diei 8 Sept. 1899, epistolam Testem benevolentiae ad. Archiep. Baltimorensem diei 22 Ian. 1899.