Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

177 Rescriptorum diei 15. Februarii et *27. Octobris anni 1902 quibus indulgentiae memoratae orationi adnexae fuerunt, de­clarat : Universis christifidelibus devote recitan­tibus orationem, quae ita sonat: „0 Jesu, Salvator mi ac Redemptor, Fili Dei vivi, ecce nos ad Tuos pedes provolutos veniam a Te poscimus, laudesque Tibi ex corde persolvimus pro omnibus blasphemiis in Tuum s. Nomen prolatis; pro omnibus iniuriis Tibi in SSmo altaris Sacramento irrogatis; pro omnibus irreverentiis in Tuam SSmam Matrem Immaculatam, ac pro omnibus calumniis in Tuam Sponsam S. Matrem Ecclesiam Catholicam illatis. 0 Jesu, qui dixisti „Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis“ Te exoramus et obsecramus pro fratribus nostris, qui in peccati periculo versantur, ut eos ab illecebris apostasiae praeservare digneris. Salva eos, qui mox in praecipitium sunt prolapsuri, cunctisque lumen et veritatis cognitionem, animum viresque in lucta adversus malum, perseverantiam in fide, actuosamque caritatem tribue. Quapropter misericordissime Jesu, per Te ac Tuo Nomine rogamus Deum Patrem Tuum, cum quo vivis et regnas in unitate Spiritus Sancti in saecula saeculorum. Amen“; sequentes indulgentias, definietis quoque applicabiles, a SSmo Domino Nostro Leone PP XIII. fuisse concessas, scilicet: 1. Tercentum dierum, semel in die; 2. Plenariam, semel tantum in mense lucrandam, si orationem ipsam per mensem integrum quotidie recitaverint, dummodo uno infra eundem mensem die vere poeni- tentes, confessi ac S. Synaxi refecti, aliquam Ecclesiam vel publicum Oratorium visitaverint, et ad mentem Sanctitatis Suae pie oraverint. Datum Romae, e Secretaria eiusdem Sacrae Congregationis, die 13. Maii 1903. A. Card. Tripepi, Praef., f Franciscus Sogaro, Archiepiscopus Amiden., Secret. Clementissima Suae Majestatis Regis Apostolid resolutione die 19. Septembris a. curr. Viennae lata, Hübner Joannes V. A. D. et parochus ecclesiae Hidaskürth nominatus est Canonicus hon. E. M. Strig. Nominati sunt -.Braun FranciscusV. A. Diaconus ordinarius in Districtu V. A. Diaconali Kemencze — item Varga Josephus in Dis­trictu V. A. Diaconali Lekér — ibidem Epölyi Franciscus V. A. Diaconus surr.; des Ambrosius professor doch*. Relig. in gymnasio helv. conf. in metropoli Bu- dapest; Huszár Elemér professor supplens in gymnasio AEppali in civitate Nagyszombat. Parochi facti sunt: Zelenýák Joannes in Lekér, — Szokol Joannes in Mária-Nostra. Administratores parochiarum nominati sunt: Stampay Franciscus in Kis-Gyarmat, — Cziky Guilhelmus in Besse. Pilimann Alionsus Ord. Min. Cap. saecularisatus catecheta in metropoli Buda­pest factus est. Cooperatores dispositi sunt: Hlavathy Stephanus ad Garam-Kövesd, — Buchta Jo­sephus ad Szenicz, — Mátéffy Victor ad Esztergom-belváros, — Morvay Ladis­laus ad Párkány. Antalik Liborius Ord. Min. annume­ratus est clero Arcbidioeceseos. Pie in Domino obdormierunt: Hegyi Ignatius, V. A. D. ord. Distr. V. A. Diaconalis Ürmény, par. eccl. Sopornya anno aetatis suae 76. sacerdotii 52, die 16-a ; —Zey Apol­lonius Curatus in Péliföld-Szentkereszt, anno Nr. 3879. Novus Cano­nicus hon. E. M. Strig. Nr. 3750. Mutationes in statu perso­nali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom