Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
pontificatus fidei defensor est maxime egregius: sanctitatis matrimonii custos tenacissimus : auctoritatis civilis et tranquillae libertatis propugnator acerrimus: philosophiae Christianae restitutor sa- pientissimus : laudum Immaculatae Dei Genitricis omnipotentisque eius inter- cressionis praeco gravissimus: cultus tandem divini Cordis Jesu propagator ingeniosissimus: Sacerdos ille est magnus, de quo Scriptura dicit atque Ecclesia solenniter canit: „qui in tempore iracundiae factus est reconciliatio.“ Hinc haud mirum, si Leone P. P. XIII. in Petri navis puppi sedente et gubernacula moderante, Dei Ecclesia intus facta sit formosa, viribus vigens, disciplina florens, laboribus foecunda, operibus praeclara, et quod summum est, in hostium conspectu honesta, ita quidem ut Apostolica Sedes hodie magis ac unquam divino suo fulgeat splendore. Est igitur, Venerabiles Fratres, cur exultemus et laetemur, summasque Deo laudes persolvamus, qui praeter omnem spem, iuxta tamen ferventissima omnium vota Beatissimum Patrem Nostrum, aetate senem, ast ingenio iuve- nem, ad haec usque tempora benigne conservare dignatus est. Oremus porro quoque ac fervidis Auctorem fidei precibus exoremus, ut suas in terris vices gerentem „conservet et vicificet, et beatum faciat in terra, et non tradat in animam inimicorum eius“; atque sic illud etiam in ritu coronationis Papae solemne: „Non videbis annos Petri“ divina opitulante gratia feliciter confutare valeat. i él % 2 Die 19 Februarii recurret anniversarium sexagesimum susceptae episcopalis consecrationis, sequenti autem die, quippe 20 Februarii anniversarium vigesimum quintum creationis Papae Leonis XIII., quod 1 Februarii pariter atque Dominica Sexagesimae fidelibus ex suggestu sacro cum eo annuntiandum erit, ut fervidas in Altum mittant preces pro omnimoda Augustissimi Pontificis incolumitate et cultui divino, grata recordatione et omni significatione eam ob causam die anniversario solem- niter celebrando interessé velint. Huius igitur auspicatissimi eventus gratia disponimus ac respective mandamus : die 19 Februarii, quippe anniversario sexagesimo episcopalis consecrationis, omnes in hac archidioecesi celebrantes addant in Missa collectam pro Papa, ut eadem die in Directorio notatur. — Vesperascente die, post signum salutationis angelicae omnes ecclesiarum campanae per spatium mediae horae ubique pulsentur. Nota. In locis, ubi parochi aut ecclesiarum et capellarum publicarum rectores hanc diem concurrente populo solemnius obire voluerint, permittitui celebrari una Missa solemnisseu cantata uti in Missali Romano die 18 Januarii cathedrae S. Petri festo habetur, in qua Gl. (omissis orationibus ibidem notatis) dic. unica Oratio pro Papa, Tract. Cr. Praef. de Apostolis, — Ite Missa est (in tono solemni) coi. alb. Missam hanc privatim legende celebrare non licet. Mandatum de iubilaeo Augustissimi Pontificis episcopali et papali celebrando. ( ( i L L >