Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

16 Nr. 893. Allocutio Sanctissimi die 20 Feb­ruarii habita ad peregri­nos. Venerabiles fratres, dilecti filii! Quod haec apostoliéi muneris longinquitas uno post beatum Petrum exemplo Nobis contigit, sane nil tale meriti, divinae bonitatis me­morabile ac singulare beneficium Nobiscum agnoscite. Quandoquidem, si itinera flexus­que naturae usitati spectentur, quota spes erat ut Nobis inter extrema senectutis hodier­nus illucescerit dies? Atque illius summi Principis atque omnia moderantis Dei in hoc etiam providentia apparet, quod auspicato contigit ut per occasionem privati eventus maiorem flammam pietatis multi ubique gentium conciperent. Quippe multitudo ingens gratulantium Nobis et fausta comprecandum hoc tempore, nequaquam Nos privatim, sed personam, quae geritur a Nobis, contem­plantur animo et colunt. Id ipsa hodie testatur praesentia vestra : nam si convenire tam frequentes in hunc locum obsequii causa placuit, quid magis pepulit animum, quam imago Petri? Immo vero haec ipsa munera, communis populorum pietatis non vulgare testimonium, Corona tergemina, Claves mysticae, nihil nisi vim ac maiesta- tem romani Pontificatus loquuntur. Nec absimilem significationem habet percussum memoriae causa numisma insigne, et quid­quid collatum undique ad opera templi Lateranensis fuit: voluntas enim honorandi Pontificis impulit ad liberalitatem. His ex rebus, propter id maxime quod in honorem vertunt Domini nostri Dei, tempestivum solatium inter amara curarum percipimus. Amanter ergo, quotquot heic adestis, com­plectimur, vos in primis, dilecti filii, agendae magnificentius celebritatis auctores et prin­cipes. Singulare studium vestrum curasque hac de causa ultro susceptas grato animo prosecuturi sumus et memori. Haec vero a Nobis tamquam mandata novissima accipite mentibusque insculpite universi, salutem non nisi in Ecclesia, instrumentum salutis prae­validum ac perpetuum in Pontificatu romano Dei iussu esse quaerendum. Eme et Revme Domine. Postquam litteras tuas die XII. huius mensis ad me datas excepi, non praeter­misi tradere Summo Pontifici adjunctam illis epistolam, quae Eidem destinabatur, et Circularia scripta a te transmissa. Iussu igitur Beatissimi Patris significare tibi pro­pero vota tua ac sensus a te patefactos pergrata accidisse Sanctitati Suae, quae illud etiam est gavisa, obsequium tuum cum obsequio universae Strigoniensis Archidioe- cesis fuisse sociatum. Quapropter Summus Pontifex peramplas tibi ac fidelibus tuis gratias agens, petitam benedictionem per­amanter impertit, iliaque omnia bona, quae occasione Jubilaei Pontificalis Eidem estis adprecati, vobis omnibus vicissim ominatur. Dum te de hisce reddo certiorem, existi­mationis meae sensa tibi testor, ac manus humillime deosculatus, me profiteor Eminentiae Tuae Romae 22. Februarii 1903. Hummum et addmum famulum verum M. Card. Rampolla m. p. Emo ac Revmo Domino Claudio Card. Vaszary Archiep. Strigoniensium Budapes- tinum. Pázmány Carolus ins. collég, eccle­siae Posoniensis Canonicus die 24 Febr. a. c. fatis functus est, anno aetatis 59. sacer­dotii 36., cuius animam piis ad aram suffragiis devoveo. Nr. 850. Augustissi­mus Pontifex gratias agit pro votis et omnibus benedicti­onem aposto- licam impertit. Nr. 835. Obitus Páz­mány Caroli Canonici.

Next

/
Oldalképek
Tartalom