Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

201 ceat. Horum omnium convicia minaeque Nos minime commovebunt; sustentamur quippe admonitione illa lesu Christi: „Si mundus vos odit, scitote, quia me prio­rem vobis odio habuitCeterum illa, de quibus quotidie veritatem catholicam invi­diose criminantur, quod libertatem impediat, quod scientiae officiat, quod humanitatis progressiones retardet, num disserere opus est quam sint plena falsitatis? — Enimvero infinitam sentiendi agendique licentiam, cui nullius auctoritatis nomen nec divinae nec humanae sit sanctum, nulla sint intacta iura, quaeque, ordinis disciplinaeque funda­menta convellens, in exitium rapiat civita­tes, damnat eam quidem Ecclesia cohiben- damqua severe censet; sed istud corruptio libertatis est, libertas veri nominis non est. Sinceram autem germanamque libertatem, qua nempe cuique liceat, quod aequum iustumque sit, facere, tantum abest ut Eccle­sia compescat, ut expeditissimam debere esse semper contenderit. — Nec minus distat a vero quod aiunt, obsistere scientiae fidem: quum contra verissimum sit, pro­desse etiam, nec ita parum. Praeter enim ea quae sunt supra naturam, de quibus nulla potest esse homini sine fide cognitio multae res sunt aequae maximae in ipso naturae ordine, quas quidem sibi pervias habeat humana ratio, sed fidei aucta lumine, multo certius clariusque percipiat: in ceteris autem vera veris pugnantia facere, quando utrumque genus ab uno eodemque capite et fonte, Deo nimirum, proficiscitur, absur­dum est. —- Ita vel ingeniorum inventa, vel experientiae reperta, vel incrementa disciplinarum, quaecumque demum actio­nem vitae mortalis provehunt in melius, quid est causae cur Nobis, qui catholicae veritatis custodes sumus, non probentur? Imo est, quare fovenda etiam, Decessorum exemplo videantur. At vero recentioris phi­losophiae, civilisque prudentiae decreta, qui­bus hodie humanarum rerum cursus eo impellitur, quo legis aeternae praescripta non sinunt, ea Nos refellere et redarguere, memores Apostoliéi officii, debemus. In quo quidem non humanitatem remoramur progredientem, sed ne ad interitum ruat prohibemus. At enim, necessarium aggressi pro veri­tate certamen inimicos hostesque veritatis, quorum vehementer miseret, amantissime complectimur, divinaeque benignitati cum lacrymis commendamus. Nam si, quae vera iusta recta sunt probare et tueri, quae falsa iniusta prava detestari et reficere, lex est sanctissima Romani Pontificatus ; non minus est, misericordiam veniamque dilargiri pec­cantibus, idque ad similitudinem Auctoris sui, qui „pro transgressoribus rogavit.“ Siquidem Deus, qui „erat in Christo mun­dum reconcilians sibi“ per Pontifices Ro­manos potissime, ut Vicarios Filii sui pro­rogari in aevum voluit „ministerium recon­ciliationis“ quae propterea ab eorum esset auctoritate iudicioque requirenda. Autumare igitur reconciliandam esse Nobis cum quo­piam gratiam, esset id quidem iniuriose et perverse indicantium de munere officioque Nostro, quo ipso debemus paternam erga omnes gerere voluntatem. Equidem non confidimus, quod deces­sores Nostri nequivere, assiqui Nos posse, ut lata fusos errores iniustitiamque omnem vincat usquequaque veritas; in id tamen summa contentione, ut diximus, nitemur. Quod si vota Nostra non sunt plene even­tura, illud certe, Deo dante, fiet ut impe­rium veritatis et in bonis constabiliatur, et ad alios complures, non male animatos, propagetur. Nunc vero iucundum est, animum

Next

/
Oldalképek
Tartalom