Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
199 Nr. 4877. Allocutio SS. D. N. Pii X. habita in Consistorio secreto die 9. Novembr. a. c. asservato. XXII. VENERABILES FRATRES. Primum vos hodierna die ex hoc loco Nobis alloquentibus, illud ante omnia occurrit animo, attingere oportere factum proximo tempore, quum delatam per vestra suffragia Apostoliéi fastigii dignitatem declinare obtestando conati sumus. Etenim nolumus, id Nos fecisse ob eam rem arbitremini, quod aut parum voluntatis vestrae significatio honestissimumque de Nobis indicium moveret, aut pigeret etiam laborare amplius Ecclesiae causa, cui quidem aetatem omnem animamque devotam haberemus. Verum quum explorata Nobis esset sive inopia virtutis Nostrae sive exiguitas ingenii, quum- que simul constaret, quae quantaque a Pontifice Romano essent iure expectanda, quid mirum si tanto sustinendo muneri Nos ipsos plane impares fore videbamus. Profecto evangelica curare ut vulgo serventur praescripta, rite custodiantur consilia; sarta tecta Ecclesiae praestare iura; multiplices maximasque diiudicare causas quae de societate domestica, de institutione adolescentis aetatis, de iure et proprietate exti- terint; pertubatos civitatis ordines ad Christianam aequabilitatem componere; brevi, terras expiando caelis comparare cives; hae, inquimus, similesque Apostoliéi officii partes maiores eae quidem videbantur quam ut his viribus expleri digne possent. — Accedebat, id quod in Encyclicis Literis proxime significavimus, ut excipiendus locus eius esset Pontificis, cuius et studium in religione amplificanda fovendoque multipliciter pietatis cultu, et sapientia in profligandis erroribus horum temporum, doctrinaeque vitaeque Christianae integritate publice privatim revocanda, et providentia in relevanda humilium inopumque fortuna atque incommodis civilis societatis opportune subveniendo, sic eluxere, ut humani generis immortalem ei cum admiratione gratiam pepererint. Quem non deterreret haec tanta excellentia et magnitudo viri ab ista tamquam haeredi- tate adeunda muneris? Nos certe, tenuitatem Nostram reputantes, deterrebat vel mixime. At quoniam arcanae Dei voluntati visum est supremi Apostolatus Nobis onus imponere, id equidem, ipsius ope auxilioque unice confisi, feremus. Quantum autem est in Nobis, certum destinatumque est, omnes curas cogitationesque illuc conferre, ut sancte inviolateque servemus depositum fidei, et sempiternae omnium saluti consulamus: eiusque rei gratia nihil quidquam aut laborum aut molestiarum unquam defugere. — Quum vere necesse sit christianaeque rei publicae quam maxime intersit, pontificem in Ecclesia gubernanda et esse et apparere liberum nullique obnoxium potestati, ideo, 32