Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

169 contenditur! E contra, quae, secundum Apostolum eundem, propria est Antichristi nota, homo ipse, temeritate summa, in Dei locum invasit, extollens se supra omne quod dicitur Deus; usque adeo ut, quam­vis Dei notitiam extinguere penitus in se nequeat, Eius tamen maiestate reiecta, aspectabilem hunc mundum sibi ipse veluti templum dedicaverit a ceteris adorandus. In templo Dei sedeat, ostendens se tam­quam sit Deus.1 Enimvero hoc adversus Deum morta­lium certamen qua sorte pugnetur nullus est sanae mentis qui ambigat. Datur qui­dem homini, libertate sua abutenti, rerum omnium Conditoris ius atque numen vio­lare ; veruntamen victoria a Deo semper stat: quin etiam tum propior clades immi­net, quum homo, in spe triumphi, insurgit audentior. Haec ipse Deus nos admonet in Scripturis sanctis. Dissimulat scilicet peccata hominum,2 suae veluti potentiae ac maiestatis immemor: mox vero, post adumbratos recessus, excitatus tamquam potens crapulatus a vino,3 confringet capita inimicorum suorum;4 ut norint omnes quoniam rex omnis terrae Deus,5 et sciant gentes quoniam homines sunt.6 Haec quidem, Venerabiles Fratres, üde certa tenemus et expectamus. Attamen non ea impediunt quominus, pro nostra quis­que parte, Dei opus maturandum nos etiam curemus: idque, non solum efflagitando assidue: Exsurge, Domine, non confor­tetur homo;1 verum, quod plus interest, re et verbo, luce palam, supremum in ho­1 II. Thess. II. 2. 2 Sap. XI. 24. 3 Ps. LXXVII. 65. * Ps. LXVII. 22. 5 Ib. XLVI. 8. 0 Ib. IX. 21. 1 Ps. IX. 20. mines ac naturas ceteras Dei dominatum adserendo vindicandoque, ut Eius imperandi ius ac potestas sancte colatur ab omnibus et observetur. — Quod plane non modo officium postulat a natura profectum, ve­rum etiam communis utilitas nostri gene­ris. Quorumnam etenim, Venerabiles Frat­res, animos non conficiat trepidatio ac moe­ror, quum homines videant, partem maxi­mam, dum quidem humanitatis progressus haud immerito extolluntur, ita digladiari atrociter inter se, ut fere sit omnium in omnes pugna ? Cupiditas pacis omnium pro­fecto pectora attingit, eamque nemo est qui non invocet vehementer. Pax tamen, reiecto Numine, absurde quaeritur: unde namque abest Deus, iustitia exsulat; sub- latáque iustitia, frustra in spem pacis ve­nitur. Opus iustitiae pax.1 — Novimus equidem non paucos esse, qui studio pacis ducti, tranquillitatis nempe ordinis, in coetus factionesque coalescunt, quae ab ordine nominant. Proh tamen spes curas­que inanes! Partes ordinis, quae pacem afferre turbatis rebus reapse queant, unae sunt: partes faventium Deo. Has igitur pro­movere necesse est, ad easque quo licebit plures adducere, si securitatis amore in­citamur. Verum haec ipsa, Venerabiles Fratres, humanarum gentium ad maiestatem Dei imperiumque revocatio, quantumvis licet conemur, numquam nisi per Iesuin Chri­stum eveniet. Monet enim Apostolus : Fun­da mentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus lesus.2 Scilicet unus ipse est, quem Pater sanctificavit et misit in mundum;3 splendor Patris et figura sub­1 Is. XXXII. 17. ä I. Cor. III. 11. 3 Io. X. 36.

Next

/
Oldalképek
Tartalom