Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
11 morum S. R. E. Cardinalium negotiis et consultationibus Episcoporum et Regularium praeposita super praemissis dubiis respondet prout sequitur. „Ad I. ritum seu caeremoniale in unoquoque monasterio receptum adhibendum esse in emittenda prima professione, pro qua consuetae formulae, suppressis, si adsint, verbis solemnitatem exprimentibus, adiiciatur novitiam nuncupare vota simplicia iuxta decretum a S. Congregatione EE. et RR. die 3 Maii 1902 editum: professionem autem secundam emitti posse privatim in Choro sive in Oratorio interiore, coram Communitate, in manibus Superiorissae, praevia approbatione Ordinarii, seu Praelati Regularis, quoad monasteria exempta. Ad II. Capitulum habendum esse etiam in praefatis casibus; eius tamen votum esse mere consultivum, locum quoque fieri posse discussioni super qualitatibus candidatae scrutinium verum per secreta suffragia peragendum esse. Porro si omnia vel pleraque suffragia contraria forent admissioni ad solemnem professionem, ita ut, attento etiam articulo IV ipsius Decreti, ageretur de dimittenda sorore a monasterio, res subiicienda esset indicio S. Sedis, ad quam proinde Ordinarius vel, pro monasteriis exemptis, Praelatus Regularis distinctam omnium relationem transmittet. Ad. III. professas votorum simplicium ad recitationem divini officii extra Chorum von teneri. Ad IV. recurrendum esse in casibus particularibus.“ Romae 28 Julii 1902. Fr. H. M. Card. Gotti, Praefectus. Ph. Giustini, Secretarius. Deo, a cuius nutu vitae nostrae momenta dependent, placuit vixnon eodem temporis momento tres huius archidioecesis sacerdotes ex hac vita ad aliam evocare. Sunt autem : 1. Cziszár Rudolphus em. parochus ecclesiae Merőcze, qui die 14 Julii 1826 natus, die 30 Aprilis 1850 ordinatus, die 23 Januarii a. c. vivere in terris desiit. 2. Vida Joannes sen. parochus ecclesiae Dunaszentpál, qui post diuturnam infirmitatem sacramentis Ecclesiae munitus obiit 28 Januarii a. c. annum agens aetatis 52. sacerdotii autem 25. 3. Spei'tl Georgius em. parochus ecclesiae Kirva, qui ex marasmo senili defunctus est die 29 Januarii a. c. anno aetatis 87. ministerii altaris 62. Oremus Deum Omnipotentem, ut fratribus his nostris, qui in pace Jesu Christi requieverunt, donet exoptatae mansionis refrigerium, nec praevaleant iisdem inferni portae, quas per Apostoli fidem vinci credit Ecclesia. Dioecesis caeterum tam frequentem inter fratres mortem et iacturam eo magis sentit, quo graviorem patitur operariorum agri Dominici penuriam. Rogemus Deum messis, ut mittat operarios in messem suam, quae uti propriis cernimus oculis valde nimis est, sed et acuamus zelum nostrum diligentiamque augeamus nostram in explendo sanctissimo officio, ne ob defectum ministrorum Ecclesiae in discrimen adducatur salus animarum, quae curis nostris creditae sunt. Pellet Josephus E. M. S. Canonicus, archidiaconus cathedralis, Protonotarius Apostolicus et electus Eppus Biduanensis, die 29 Januarii a. c. anno mortalis aevi 80. sacerdotii autem 56. post pie suscepta Nr. 438. Obitus sacerdotum Cziszár Ru- dolphi, Vida Joannis sen. et Spertl Georgii. Nr. 424. Obitus Canonici Pellet Josephi.