Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

141 — XVI. Nr. 3331. Dubia circa matrimonia mixta. Eme ac Rme Princeps, Dne Obme. Dubiis a Rmo Dno Mylasen. Episcopo, Eminentiae Tuae Auxiliari et Vicario Gene­rali, circa mixta connubia Aplicae Sedi nuper propositis, videlicet: 1. Utrum matrimonia mixta coram ci­vili magistratu contracta et nullo haereti­corum ritu lustrata pro validis in Hugaria habenda sint; et siquidem affirmative, 2. utrum proles ex similibus matrimoniis ortum ducentes pro legitimis censendae sint, at- quae libro parochiali baptisatorum, qua tales scribendae. Suprema Congregatio S. R. et U. In­quisitionis, fer. IV. die 18. labentis mensis Augusti, ad utrumque respondit affirmative, additis in libro parochiali notitiis de perso­nis parentum deque forma matrimonii illo­rum. Jam vero S. Congregatio ea, quae sequuntur in rem notanda esse censuit, et Curiae Strigoniensi significanda: 1. Nihil momenti habet in matrimonii celebratione haeretici ministri adsistentia, quem Catholica Ecclesia prorsus excludit, quippe quum hi, qui eius operam exquirunt et admittunt, eo ipso haeresim istiusque mi­nistros, qua tales, favore et honore prose­quantur, aliud exinde patrent peccatum, cum ipsis communicando in divinis et ex­communicationem incurrant, prout S. eadem Congregatio declaravit, decreto dato fer. IV. die 11. Maji 1892. 2. Illud igitur admonitos esse S. Con­gregatio vult quotquot per Hungáriám fide­les, nullo demum fundamento innixi, contra­riam sententiam tenere videntur; insuper foveri iubet Christiani populi horrorem erga civile tantum foedus, simulque populum do­ceri, ex Apostolica dispensatione, matrimo­nia coram publico magistratu in Hungária valide contrahi, quum clandestinitatis impe­dimentum tam pro haereticis, quam inter catholicum et acatholicum ab Ecclesia demptum fuerit. 3. Quod vero huiusmodi clandestina conjugia valida sint, quamvis absque legi­tima venia, vel quod etiam deterius esset, praeter iustas cautelas aut contra interpo­sitas sponsiones ineantur, non idcirco tam­quam honesta habenda sunt; imo ea pro­cul dubio illicita facit etiam negligentia rituum ab Innocentio Papa III., et in ipso Capite „Tametsi“ Tridentinae Synodi prae­scriptorum. 4. Notitiae circa parentum personas et matrimonii formam librorum parochialium adnotamentis idcirco inscribi mandantur, quia necessariae sunt ad effectus canonicos, qui prolem respiciunt ab haereticis coniu- gibus ortam. Haec omnia a summo Pontifice rite 24

Next

/
Oldalképek
Tartalom