Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
9 III. Nr. 686. DECRETUM. SUPREMAE CONGREGATIONIS S. 0. circa facultatem dispensandi super impedimento cognationis spiritualis. Feria IV. die 3 Decembris 1902. In Congregatione Generali S. R. et Univ. Inquisitionis proposito dubio: Utrum in formulis, quibus concedi solet facultas dispensandi super impedimento cognationis spiritualis, comprehendatur casus cognationis spiritualis inter baptizantem et baptizatum, in iisdem formulis non praevisus: Eminentissimi ac Reverendissimi DD. Cardinales Inquisitores Generales respondendum decreverunt: Negative; seu non posse qui concessa per praedictas formálás facultate gaudent, super impedimento cognationis spiritualis inter baptizantem et baptizatum dispensare; idque communicandum cum omnibus quorum interessé queat, atque in posterum expresse in formulis edicendum. Si quae vero matrimonia cum huiusmodi dispensatione, vi earumdem formularum concessa forte hucusque contracta fuerint; ad omnem circa eorum valorem quaestionem dirimendam, supplicandum SSmo, ut eadem in radice sanata declarare dignetur. Et sequenti feria VI, die 5 eiusdem mensis in solita audentia R. P. D. Adses- sori S. Officii impertita, SSmus D. N. D. Leo divina providentia Pp. XIII relatam Sibi Emorum Patrum suffragia benigne annuere dignatus est. Contrariis quibuscumque non obstantibus. (Ex Arch. S. Congregationis de Propaganda Fide.) Cum applicatio Decreti Perpensis temporum adiunctis a S. Congregatione Episcoporum et Regularium, opportunissimo consilio, nuper editi, nonnullis dubiis videatur obnoxia, infrascriptus Archiepiscopus N. N. pro iis dirimendis, ad Eamdem S. Congregationem, maximo cum obsequio, recurrit, et authenticam et authenticam responsionem exposcit. I. Quaestio. Quaelibet Instituta monialium habent caerernoniale seu rituale, pro admittendis novitiis ad religiosam professionem. Ritus autem praescriptus generatim unicus est, cum unica fere ubique, antehac extiterit professio. Iam quaeritur, utrum ille ritus servandus deinceps erit pro prima aut pro prima aut pro secunda aut pro utraque professionem. Quod si duplex ratio sacram 3 Nr. 726. Dubia circa decretum de votis simplicibus votis solemnibus a monialibus praemittendis.