Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
114 met non raro ad sacrilegum proiectae scelus humaniores litterae. Hinc si modo circum- spicias, velut pactam destinatamque passim dixeris institutorum catholicorum cladem: ita multi sunt., qui adversus ea et privatim et publice, vel per occultum et in speciem lenius, vel per apertam vim et sine modo grassantur. Refugit mens introspicere, quo denique ista sint, ni Deus iuvet, evasura consilia. Quid enim boni, quid spei relinquitur iis, qui parta per Jesum Christum beneficia sponte repudiarint? Isthaec quidem eripere usquequaque et funditus humano generi beneficia non magis homines possunt, quam decreta frustrari voluntatemque omnipotentis Dei: at vero per superbiam et pervicacia utique possunt aditum ianuamque magnis iacturis patefacere, quarum caussa multitudo ingens de sempiterna salute periclitatur. His late incumbentibus malis, si voluntas est peiora praevertere, perfugium praesidiumque in benignitate divina quaeratur. Ab Ipso potissimum Jesu Christo contendere debemus, ut opus in terris suum, hoc est redemptionis benefacta, custodire tuerique in perpetuum velit, nec diripi hereditatem suam ulla ex parte patiatur. Communis omnium caussa agitur: omnes propterea, quotqot ubique numerantur, qui fidem avitam diligunt et salvi esse volunt, ad preces humiles et supplices excitandi sunt. Nos vero, ne quid praetermittamus quod conducibile saluti videatur, dare publice litteras in eam rem, quae dicta est, constituimus: proximeque dabimus, spe praecipua in eo reposita, cuius numini parent omnia. Referre ad vos de negotio debemus, quod sane ut expediatur hodierno die, Ecclesia Antiochena Graecorum Melchitarum requirit. Hanc in viduitate reliquerat Patriarcha suus, venerabilis frater b. m. Petrus Geraigiri, superiore anno morte sublatus. Quod igitur facte opus erat, catholici eadem natione Episcopi, ut de successore decernerent, in Synodum more institutoque veteri convenere. In aedibus Seminarii de Ain-Traz Synodus habita. Die autem vicesimo octavo Tunii an. MDCCCII. consentientibus omnium suffragiis et acclamatione in demortui locum dixere Patriarcham ven. fratrem Cyrillurn Geha Arcliiepiscopum Alep- pensem, Vicarium apostolidon Patriarchalem. Mox Episcopi suffragatores supplicandum Nobis curavere, ut electum Patriarcham rite confirmare sacrique honore Palli afficere placeret. Eadem electus suppliciter rogavit, facta, ut assolet, catholicae fidei professione. Rem totam ad cognoscendum, sententiamque dicendam delegavimus ad sacram Congregationem christiano nomini propagando, negotiis ritus orientalis praepositam, quae caussa probe perpensa, postulatis annuendum censuit. — Venerabilem fratrem Cyrillurn Geha ornamentis animi praeditum esse constat non paucis nec vulgaribus. Varia ille excultus doctrina, integritate vitae morumque suavitate praestans, Episcoporum collegarum suorum oponione maxime floret. Idem in archiepiscopatu Aleppensi gerendo virtutem ac prudentiam suam probavit; ideoque explorata spes est, futurum ut altiore etiam in gradu locatus communem expectationem digne expleat. Has ob caussas, de sententia sacrae Congregationis supra dictae, eumdem venerabilem fratrem in Patriarcham Antiochenum Graecorum Melchitarum confirmandum, ei- que Pallium de corpore beati Petri sumptum conferendum iudicavimus. Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra, confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus fratribus Episcopis