Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

ô Nr. 100. Cardinalis gratias agit pro votis. Nr. 151. Terminus examinum prosynoda­lium. Nr. 57. Circa metho­dum pera­gendi exerci­tium Viae crucis in sa­cellis Soro­rum religio­sarum. Officia literarum, quibus reverso anni curriculo Venerabilium Fratrum Filiorumque carissimorum bene multi Antistitem prose- quuti sunt, fausta quaeque a sospitatore Deo adprecantes, gratissima accidere, utpote ex intimo ac sincero animi affectu deprompta. Dum igitur haec humanitatis et filialis studii testimonia gratias ago, vicissim, precor ut Deus Pater misericordiarum, vota quoque mea benignus respiciat, caritatis praesertim germina, concordiam quippe et pacem in Vobis augeat, divitiisque gratiae suae cu­mulate repleat Rex pacificus, cui laus, ho­nor et gloria in saecula. Arnen. Pro instituendo prosynodali examine et quidem vernali dies 28 et 29 Aprilis; autumnali autem 22 et 23 Septembris de­figuntur. Qui examini se sistere volunt, intentio­nem suam octiduo ante diem examinis officio Archidioecesano significent. feuperiorissa Generalis Instituti Ado­rationis Perpetuae, cuius domus princeps extat Bruxellis in Archidioecesi Mechliniensi huic S. Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae sequentia exponit: In Decreto huius S. C. die 6. Augusti 1757 praescribitur, in pio Viae Crucis ex­ercitio publice peragendo ob angustiam loci unumquemque de populo locum suum te­nere posse, dummodo Sacerdos cum duo­bus clericis sive cantoribus circumeat ac sistat in qualibet statione ibique consuetas preces recitet. Anno elapso ab eadem S. Congregatione quaesitum fuit I. „An ista methodus servari quaeat, ob angustiam loci, in sacellis domorum communitatem religio­sarum“ et II. „An loco Sacerdotis cum duobus clericis unus tantum e fratribus non Sacerdos circumire ac sistere in qua­libet statione suetasque preces recitare va­leat“, et S. Congregatio in una Instituti Fratrum Maristarum a Scholis diei 27. Februarii 1901 respondit „Affirmative ad utrumque“. Nunc vero praefata Superiorissa se­quens dubium solvendum proponit: „An loco unius ex fratribus in domi­bus religiosarum, una ex sororibus circu­mire ac sistere in qualibet statione suetas­que preces recitare valeat?“ S. Congregatio, audito unius ex Con­sultoribus voto respondit: „Affirmative.“ Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 7. Maii 1902. S. Card. Cretoni, Praefectus. f Franciscus Sogaro, Archiepiscopus Amiden. Secr. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom