Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
78 eam alat sustentetque vitam cuius ex desiderio tum vehementer laboramus, tum dignitatem humanam quae tanti nunc fieri videtur, immensum auget. Nam quid maius aut optabilius, quam effici, quoad eius fieri possit, divinae participem consortemque naturae ? At enim hoc nobis Christus praestat in Eucharistia maxime, qua evectum ad divina, gratiae munere, hominem arctius etiam sibi adiungit et copulat. Id enim interest inter corporis cibum et animi, quod ille in nos convertitur, hic nos in se convertit; qua de re Christum ipsum Augustinus loquentem inducit: Nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me.1 Ex hoc autem praecellentissimo Sacramento, in quo potissime apparet quemadmodum homines in divinam inseruntur naturam, iidem habent in omni supernarum virtutum genere incrementa maxima. Et primum in fide. Omni quidem tempore fides oppugnatores habuit; nam etsi hominum mentes praestantissimarum rerum cognitione extollit, quia tamen quae supra naturam esse aperuit, qualia sint celat, eo videtur mentes ipsas deprimere. Sed olim tum hoc tum illud fidei caput oppugnabatur; deinceps multo latius exarsit bellum, eoque iam perventum est ut nihil omnino supra naturam esse affirmetur. Iamvero ad vigorem fervoremque fidei in animis redintegrandum perapte est, ut nihil magis, mysterium Eucharisticum, proprie mysterium fidei appellatum: hoc nimirum uno, quaecumque supra naturam sunt, singulari quadam miraculorum copia et varietate, universa continentur: Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se.1 2 Si Deus enim quidquid supra naturam fecit, ad Verbi retulit Incarnationem, cuius beneficio restitueretur humani generis salus, secundum illud Apostoli: Proposuit . . . instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso;1 Eucharistia, Patrum sanctorum testimonio, Incarnationis continuatio quaedam et amplificatio censenda est. Siquidem per ipsam incarnati Verbi substantia cum singulis hominibus copulatur; et supremum in Calvaria sacrificium admirabili modo renovatur; id puod praesignificavit Malachias: In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.2 Quod miraculum, unum omnium in suo genere maximum, miracula comitantur innumerabilia; hic enim omnes naturae leges intermissae: tota substantia panis et vini in corpus et sanguinem Christi convertitur ; panis et vini species, nulla re subiecta, divina virtute sustentantur; corpus Christi tam multa simul loca nanciscitur, quam multis simul in locis Sacramentum perficitur. Humanae autem rationis quo magis erga tantum Mysterium intendatur obsequium, quasi adiumento suppetunt prodigia, in eiusdem gloriam, veteri memoria et nostra patrata ; quorum publica exstant non uno loco eaque insignia monumenta. Hoc igitur Sacramento videmus fidem ali, mentem enutriri, rationalistarum commenta dilui, ordinem rerum quae supra naturam sunt maxime illustrari. Sed ut divinarum rerum fides languescat, non modo superbia, quod supra attigimus, sed etiam depravatio facit animi. Nam si usu venit ut quo melius quisque est moratus, eo sit ad intelligendum sollertior, corporis autem voluptatibus mentes obtundi ipsa ethnica dispexit prudentia, 1 Conf. 1. VII, c. x. 2 Ps. CX, 4—5, 1 Eph. 1, 9—10. 2 I, 11.