Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
18 de Prop. Fide Secretario in Audientia diei 2. Julii anni 1893. sequens decretura edi et expediri mandavit : nimirum. Quo utilius frequentia promoveatur SS. Sacramentorum quae efficacissima sunt media a Christo Domino instituta ad procurandam salutem animarum, et quo opportunius duplex illud praedictum inconveniens de medio tollatur, omnibus fidelibus cuiuscumque ritus, sive latini, sive orientalis, degentibus in locis, in quibus non sit ecclesia aut sacerdos proprii ritus, facultas in posterum a S. Sede conceditur SS. Communionem, non modo in articulo mortis et pro paschali praecepto adimplendo, sed etiam quovis tempore devotionis gratia, iuxta ritum Ecclesiae existentis in praedictis locis, dummodo catholica sit, recipiendi. Rmmis Ordinariis committitur officium, ut praesentis decreti notitiam ad suum quisque populum pervenire faciat. Datum Romae ex aedibus eiusdem S. Congnis die 18. Augusti 1893. Pro Emmo Card. Praefecto. f F. Augustinus Archiep. Larissen. Aloisius Veccia Secretarius. Nr. 1054. Pro Basilica Laterana symbolae petuntur. Eminentiss. Princeps Petrus Card. Respighi, Vicarius Urbis et Comitatus Pontificio Jubilaeo Leonis XIII. celebrando praeses in faustissimi Suae Sanctitatis Jubilaei memoriam consilium inivit oblationes inter omnes Orbis catholici Sacerdotes colligendi eum in finem, ut Archibasilicae Lateranensis, Romani Pontificis Cathedralis Ecclesiae, quam omnium Ecclesiarum matrem orbis catholicus merito salutat, exaesum aevo lacunar nobili cultu restitueretur. Quapropter paterni amoris affectu provoco Venerabilem Clerum ut qui ad promovendum egregium hoc opus sive Sacra in finem hunc celebranda acceptare sive in aere parato symbolas suas offerre vellent, mentem suam usque 15. Aprilis aperiant i. e. ad notitiam Officii mei Dioe- cesani perferant. In domo S. J. Lainziensi (Wien, XIII. Lainzerstrasse 136.) anno 1902. pro Sacerdotibus habebuntur exercitia in communi diebus sequentibus: A die 28. Aprilis vespere usque ad diem 2 Maii mane; a die 2. Junii vespere usque ad diem 6. Junii mane; a die 23. Junii vespere usque ad diem 27. Junii mane; a die 30. Junii vespere usque ad diem 4. Julii mane; a die 7. Julii vespere usque ad diem 11. Julii mane; a die 21. Julii vespere usque ad diem 25. Julii mane; a die 4. Augusti vespere usque ad diem 8. Augusti mane; a die 18. Augusti vespere usque ad diem 22. Augusti mane; a die 25. Augusti vespere usque ad diem 29. Augusti mane; a die 1. Septembris vespere usque ad diem 5. Septemb. mane; a die 15. Septemb. vespere usque ad diem 19. Septemb. mane; a die 29. Septemb. vespere usque ad diem 3. Octob. mane: a die 5. Octob. vespere usque ad diem 10. Octob. mane. NR. Reverendi vel Reverendissimi Domini, qui exercitia ista frequentare in animo habent, dignentur id tempestive indicare Superiori domus, ut iste si domus jam plena foret, eos in tempore monere possit, ne veniant. Aliis quoque infra annum diebus exercitiorum domus sacerdotibus singulis patet. Maximilian us Huber S. J. Superior. Nr. 1053. Exercitia spiritualia commendantur.