Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

160 sint non modo a quovis errorum afflatu, sed etiam ab omni opinionum temeritate. Huius Consilii praecipuam sedem esse addecet Romae, sub ipsis oculis Pontificis maximi: ut quae Urbs magistra et custos est Chris­tianae sapientiae, ex eadem in universum Christianae reipublicae corpus sana et incor­rupta huius quoque tam necessariae doctri­nae praeceptio influat. Viri autem ex quibus id Consilium coalescet, ut suo muneri, gravi in primis et honestissimo cumulate satisfa­ciant, haec proprie habebunt suae navitati proposita. Primum omnium probe perspecto qui sint in his disciplinis hodie ingeniorum cursus, nihil ducant intituto suo alienum, quod recentiorum industria repererit novi: quin imo excubent animo, si quid dies afferat utile in exegesim Biblicam, ut id sine mora assumant communemque in usum scribendo convertant. Quamobrem ii multum operae in excolenda philologia doctrinisque finitimis, earumque persequendis progressio­nibus collocent. Cum enim inde fere consue­verit Scripturarum oppugnatio existere, inde etiam nobis quaerenda sunt arma, ne veri­tatis impar sit cum errore concertatio. — Similiter danda est opera, ut minori in pretio ne sit apud nos, quam apud externos, linguarum veterum orientalium scientia, aut codicum maxime primigeniorum peritia: magna enim in his studiis est utriusque opportunitas facultatis. Deinde quod spectat ad Scripturarum auctoritatem integre asserendam, in eo qui­dem acrem curam diligentiamque adhibeant, ldque praesertim laborandum ipsis est, ut nequando inter catholicos invalescat illa sentiendi agendique ratio, sane non probanda, qua scilicet plus nimio tribuitur heterodoxo- ruin sententiis, perinde quasi germana Scripturae intelligentia ab axternae eruditio­nis apparatu sit in primis quaerenda. Neque enim cuiquam catholico illa possunt esse dubia, quae fusius alias Ipsi revocavimus: Deum non privato doctorum indicio per­misisse Scripturas, sed magisterio Ecclesiae interpretandas tradidisse; „in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae Chris­tianae pertinentium, eum pro vero sensu sacrae Scripturae habendum esse, quem tenuit ac tenet sancta Mater Ecclesia, cuius est indicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scrip­turam sacram interpretari ;u 1 eam esse divi­norum naturam Librorum, ut ad religiosam illam, qua involvuntur, obscuritatem illu­strandam subinde non valeant hermeneuticae leges, verum dux et magistra divinitus data opus sit, Ecclesia; demum legitimum divinae Scripturae sensum extra Ecclesiam neu- tiquam reperiri, neque ab eis tradi posse qui magisterium ipsius auctoritatemque repu­diaverint. — Ergo viris qui de Consilio fuerint, curandum sedulo, ut horum diligentior quotidie sit custodia principiorum: adducan- turque persuadendo, si qui forte heterodoxos admirantur praeter modum, ut magistram studiosius observent audiantque Ecclesiam. Quamquam usu quidem venit catholico inter­preti, ut aliquid ex alienis auctoribus, maxime in re critica, capiat adiumenti: sed cautione opus ac delectu est. Artis criticae discipli­nam, quippe percipiendae penitus hagiogra­phorum sententiae perutilem, Nobis vehe­menter probantibus, nostri excolant. Hanc ipsam facultatem, adhibita loco ope hete- rodoxorum, Nobis non repugnantibus, iidem exacuant. Videant tamen ne ex hac consue­tudine intemperantiam indicii imbibant: 1 1 Cone. Vatic, sess. III. cap. II, De revel.

Next

/
Oldalképek
Tartalom