Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

132 amicitiae, pignus ostenderes; Tu quae, in­stauratis duodeviginti apparitionibus, actis verbisque orandi et poenitendi necessitatem perpetuo commendasti, quibus praesidiis unice placabilem Deum conciliare possumus, eiusque iusta supplicia detorquere; Tu cuius suavissimae invitationes, toto orbe perso­nantes, ad tuum Specum prodigiosum tur­bas innumerabiles filiorum tuorum accive­runt ; ecce o pia Domina nostra Lourdensis, ad pedes tuos procumbimus, et absque du­bitatione bona cuncta et coelestia munera consequi confidimus te intercedente, cuius preces apud Deum numquam irritae dilabi possunt. Qui te diligunt, o lesu Christi Mater et Mater hominum divina, id prae ceteris donis enixe petunt, uti scilicet Deo fideliter in terris serviant, quo mereantur in coelis eum amare in aeternum. Audi nos, quae­sumus, supplicantes hac die; ab inimicis salutis nostrae defende nos, imo etiam a nostra humana infirmitate; et una cum venia peccatorum elapsae vitae, nobis im­petra usque ad exitum non peccandi pro­positum perseverans. Te deprecamur etiam ut in tuam tu­telam parentes nostros recipias, coniunctos, amicos, beneficos; speciali autem cura eos qui a debitis religionis officiis misere desci­verunt. Utinam resipiscant, et tuis fidelibus servis adnumerentur! Nostram denique patriam suppliciter tibi commendamus, uti ei bene facias. Multa quidem sunt quorum venia genti nostrae est imploranda. At vero, etsi in plurimis offendimus, numquam tamen optimi quique nostrorum asserere destiterunt Te unam et Matrem et Reginam nostram esse et fore: Tuque patriae nostrae signa prae­clara charitatis rependisti; nec eam, uti confidimus, unquam deseres, postquam illam praecipuo favore tantisque beneficiis cu­mulasti. Dum corda nostra, nostrasque preces ante pedes tuos effundimus, o Domina nostra Lourdensis, o Immaculata Virgo, oblivisci nos nullo pacto possumus Sancti Patris nostri summique Pontificis, tum eius­dem ipsius, tum etiam Ecclesiae catholicae, quam Filius tuus divinus ei demandavit regendam in via salutis aeternae. Uti nos, ipse quoque in te spem omnem posuit. Ipsum protege, bona Virgo, fausta ei cuncta concede, in tot aerumnis positum robora et consolare, viresque adde regno summi Dei amplificando. — O Mater misericordiae esto nobis „Causa laetitiae“, ostende nobis et dona in hac vita Iesum Christum et in aeternitate. Arnen. Illme ac lime Domine! Quamvis probe sciat haec S. Congre­gatio de Propaganda Fide, ingentem pro­venire missionibus utilitatem ex ministerio Regularium; ita ut maxime in votis sit vi­dere eorum domus ubique institui, curan­dum tamen est ut res ordinate et ad praesti­tutae disciplinae normam peragantur. Quam- obrem duxit Sacra Congregatio per prae­sentes litteras in memoriam Ordinariorum locorum a se dependentium revocare sen­tentiam, quam ut communem hodie et cui favet passim rerum iudicatarum auctoritas, tradit Constitutio SSmi C. N. Leonis XIII.. quae incipit „Romanos Pontifices“ nempe : non licere Regularibus, tam intra quam extra Italiam, nova monasteria aut conven­tus sive collegia fundare, sola Episcopi venia, sed indultam quoque a Sede Apos- tolica facultatem requiri. Cui legi cum aul semper aut ubique obtemperatum non fuisse videatur, ideo eius observantiam vo­Nr. 3564. Facultas condendi nova mona­steria, sine Romani Pon­tificis venia, denegatur Episcopis. L [ l i l

Next

/
Oldalképek
Tartalom