Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

107 communi devoverent, sponte ac voluntate pacificas inierant sodalitates, in tanta copia libertatis vidimus tamen, sicut nocentium contaminatos greges, abire excedere iussos. At vero mirum non est, ita mulcari male filios pientissimos, quando non lenius agitur cum Patre, hoc est cum Capite ipso catholici nominis, Pontifice romano. Com­pertas omnibus res loquimur; scilicet ut deturbatus de civili principatu Pontifex, alieni esse arbitrii coeperit, contra quam pertinens ad omnes gentes Apostoliéi mi­nisterii perfunctio postulat; utque premente dominatu hostili, coactus Romae in Urbe sua continere se in suis aedibus, iniusta indignaque rerum conditione utatur: idque postquam ad ludibrium spopondissent, tu­tam ipsius et dignitatem et libertatem fore. Novimus ipsi quibus quantisque impedi­mentis praepediatur opera Sedis Apostolicae, cuius ad minuendam maiestatem ipsa eius consilia perverse interpretari placet. Quoti- dieque illud magis emergit, eo civilem ever­sum esse principatum, ut expeditior via esset ad sacram Pontificum evertendam potestatem: quod ceteroquin, missis amba­gibus, profiteri qui auctores principesque facinoris fuerant, non dubitarunt. Id vero contra rem non modo publi­cam sed socialem quoque esse factum, ex iis quae sequuta sunt, liquet: siquidem na­tura fit, ut coniecta in religionem tela, in humanam recidant societatem. Nam Deus, sicut hominem ad societatem finxit et con­formavit, ita providentissimo consilio con­didit Ecclesiam, sublimemque locavit, que­madmodum Scriptura loquitur, in monte Sion; unde latissime elucens, multiplices promoveret vires, humanae insitas societati, eamque, caelestium praescriptionum ope, ad consentaneam perfectionem adduceret. Quapropter, si ab Ecclesia eidus virtute magnam partem viget, societas humana secesserit, declinet sane aut ruat necesse est; quippe iis disiunctis rebus, quas Deus voluerit coniunctas. Haec Nos quidem, tametsi numquam per occasionem praetermisimus, rursus in hoc tempore opportunum censuimus admo­nendo urgere. Ex quo utinam eum capere fructum liceat, ut et nostri, communis utili­tatis caussa, instituant rectius contendere et animosius; et alieni intelligant, quam sit iniustum maternam Ecclesiae caritatem ac praeclaram in humanum genus beneficen­tiam odio malefactisque rependere. Ceterum, sit sane formidolosa imago, quam adumbravimus, horum temporum: non tamen remittendum de spe fiduciaque est, providentissimum Deum tempestivam nobis victoriam aliquando daturum. Nos enimvero dolemus intime, neutiquam timemus Eccle­siae, natae ad vexationes tolerandas, ut initio diximus. Ipsam si Deus vexari exercerique sinit, primum ob eam caussam sinit, ut pro­bet limetque virtutem bonorum; deinde praesentiam auxilii sui demonstrat, per novas nec opinatas vias sospitans ab hostium con­spiratione Ecclesiam et producens. Constat undevicenorum saeculorum experimento, procellas in ipsam tumultuosiores quam per­niciosiores solere exsistere. Atque illud hoc tempore Nos recreat, quod ad fiduciam sustentandam certa re­rum argumenta non desunt. Repugnandum difficultatibus est sane gravibus ; sed plura nunc eveniunt, unde eluceat Deum persol­vere promissa, fidelitate mirabili. Videre licet Ecclesiam, contra tantas adversantium coniuratas vires nullo humanitus praesidio munitam, unam tamen excellere, per assi­duosque auctus invalescere in quavis ora ac parte terrarum. Omnino princeps mundi huius, semel a lesu Christo exclusus, hic

Next

/
Oldalképek
Tartalom