Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

103 ita ea sunt reapse, consilio Creatoris, fru­gifera, si apta et connexa fuerint cum vir­tute religionis, unde omnem vim habent, utilitatis bonae efficientem. Nimirum haec una res caussam continet. Nam ut quidque, si dimotum sit a caussis, a quibus consen­taneam trahit stabilitatem, necessitate cor­rumpitur ; ita pariter cum ea ipsa caussa­rum virtute denuo coniungatur oportet, si volet corruptum restitui. Iamvero civitas, ex quo stultissimum iniit consilium sese vin­dicare a Numine, divinitus traditas doctrinas atque adeo quaecumque sunt supra natu­ram proterve respuens, salutiferam ab se prohibuit Christianae religionis efficientiam; unum illud videlicet omnium vel ordinis firmamentum solidissimum vel germanitatis validissimum vinculum vel recte factorum publice privatimque inexhaustum fontem. Itaque hoc ipsum civitatis a religione dis­cidium magna vitae morumque secuta per­turbatio. Ad Christiana igitur instituta se recipiat opus est devia civitas, si prosperas, si pacatas, si salvas esse res suas velit. — Quemadmodum enim nullius Christiana sa­pientia illabitur animum, quin faciat eo ipso meliorem ; eodem modo ubi cuiuspiam per­vasit illa administrationem reipublicae, con­tinuo pacatior tranquilliorque status con­sequitur. Siquidem Dei notione providen- tissiini, sapientissimi, infinitaeque eius tum bonitatis tum iustitiae mentes imbuens, ad conscientiam officii revocat, aerumnarum acerbitates temperat, mollit iras, suadet magnanima. Quod si penitus commutavit illa nationes ethnicas planeque ab interitu revocavit ad vitam, si qua vestigium posuit barbariam exclusit, eadem profecto poterit perturbatam, postquam a se declinavere, civitatum disciplinam rursus, ubi ad se re­dierint, componere. — Sed is, quem dici­mus reditum, ut veram plenamque salutem efficiat, hoc vult, ad unius sanctae catho­licae apostolicae sinum complexumque redire Ecclesiae. Etenim Christianam sapientiam reapse sola totam Ecclesia continet, summe spiritualis illa quidem at numeris omnibus absoluta societas : in qua consistit corpus lesu Christi mysticum, cuius aspectabile caput est, principis Apostolorum obtinens locum, romanus Pontifex. Ipsam Liberator humani generis constituit perfectricem operis sui, partaeque ab ipso salutis administram: Evangelium in orbem terrarum ipsa disse­minavit fusoque sanguine asseruit; ipsa sanctissimis freta promissis, praesentem sibi non defecturae fore Deum, a quavis erroris contagione integram Christi doctrinam perseverat ad postremam saeculorum aeta­tem prodere. - Dux eadem legitima mo­rum ad Evangelii praescripta, non ea solum tuetur, quae singulis ad sempiternam salu­tem opus sint, verum etiam quae maxime conducant reipublicae, iustitiam, caritatem mutuam, veri nominis libertatem, eamque quae una potest esse, civium aequabilitatem. Praeceptis enim institutisque divini Conditoris sui, iura rationesque omnes communitatis humanae suo quodque momento ponderata dispensat atque componit. Ita cum pares inter se ab eiusdem consortione naturae iubet haberi cives, iubet eodem tempore inviolatos esse, quae natura ipsa discretos vult, varios ordinum gradus. Libertatemque affert eiusmodi, quae rationem ab obsequio obedientiaque fidei nequaquam eximat, aut sibi ipsam permittat; in quo ius esse edi­cit, ut libertas veritati concedat, vis nume­rusque iustitiae, ea quae sunt hominis iis quae sunt Dei. Neque eo minus salubriter convictum domesticum Ecclesia iuvat: quae et ipsum ab insidiis et licentia impuratorum fidei hostium tegit, et arctissima coniugalis amoris vincula

Next

/
Oldalképek
Tartalom