Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

84 omni aetate virorum; ut enim corpus, ita animus cibo saepe indiget suo; alimoniam autem maxime vitalem praebet sacrosancta Eucharistia. Itaque praeiudicatae adversan­tium opiniones, inanes multorum timores, speciosae abstinendi causae penitus tol­lendae ; ea enim agitur res, qua nihil fideli populo utilius tum ad redimendum tempus e sollicitis rerum mortalium curis, tum ad Christianos revocandos spiritus constanter- que retinendos. Huc sane magno erunt momento praestandorum ordinum hortatio­nes et exempla, maximo autem cleri navitas et industria. Sacerdotes enim, quibus Chris­tus Redemptor Corporis et Sanguinis sui mysteria conficiendi ac dispensandi tradidit munus, nihil profecto melius pro summo accepto honore queant rependere, quam ut Ipsius eucharisticam gloriam omni ope pro­vehant, optatisque sacratissimi Cordis eius obsequendo, animos hominum ad salutife­ros tanti Sacramenti Sacrificiique fontes invitent ac pertrahant. Ita fiat, quod vehementer cupimus, ut praecellentes Eucharistiae fructus quotidie uberiores proveniant, fide, spe, caritate, omni denique Christiana virtute, feliciter accrescente; idque in sanationem atque emolumentum rei quoque publicae: fiat, ut providentissimae Dei caritatis magis magis­que eluceant consilia, qui tale mysterium pro mundi vita constituit perpetuum. Quarum Nos rerum erecti spe, Venera­biles Fratres, auspicem munerum divinorum caritatisque Nostrae testem, Apostolicam benedictionem et singulis vobis et vestro cuius­que clero ac populo peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII. Maii, in praeludio sollemnitatis Corporis Christi, anno MDCCCCII, Pontifica­tus Nostri vicesimo quinto. LEO PP. XIII. LEO PAPA XIII. Ad perpetuam rei memoriam. Oblatis Nobis precibus annuentes a dilecto filio Paulo Buguet praeposito generali Piacularis Operis pro animabus derelictis loci „Montli- geon“ dioecesis Sagien., omnibus et singu­lis fidelibus ex utroque sexu ubique terrarum degentibus, contrito saltem corde, ac devote qualibet vice .recitantibus versiculum cum responsorio .,Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis“ in forma Ecclesiae solita quinquaginta dierum indulgentiam concedimus qua tantum liceat functorum vita labes poenasque expiare. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Praecipimus autem, ut praesen­tium litterarum (quod nisi fiat, nullas eas­dem esse volumus) exemplar ad Secretariam Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reli­quiis praepositae deferatur, iuxta Decretum ab eadem Congregatione sub die 19. Jan. MDCCLVI. latum et a s. m. Renedictio PP. XIV. Praedecessore Nostro die XXVIII. dicti mensis adprobatum, atque volumus, ut earum- dem praesentium transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii pub­lici subscriptis et sigillo personae in eccle­siastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus habeatur fides, quae haberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXII. Martii MCMII. Pontificatus Nostri Anno Vigessimo quinto. — Pro D.no Card. MACCHI L. f S. NICO­LAUS MARINI, Supst. Praesentium litterarum exemplar delatum fuit ad hanc Secretarium S. C. Indulg. Sacris­que Reliq. praeopsitae. In quorum fidem, etc. Datum Romae ex eadem Sec.ria die 26. Martii 1902. L. f S. FRANCISCUS SOGARO, Archiep. Amiden. Secret. Nr. 2335. , Indulgentia ’ conceditur I vers.: „Requi­em aeternam ! etc.“ recitan­tibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom