Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
VI. S. Officii Decretum circa interpretationem Encycl. 20. Februar. 1888. et 1. Mart. 1889. de dispensat, matrim. in mortis articulo. 23. Aprilis 1890. Vicarius generalis N ...........sequentium d ubiorum solutionem perhumiliter expostulat, nempe: Litteris S. Officii datis die 20. Februarii anno 1888. concessa est locorum Ordinariis facultas dispensandi, sive per se sive per ecclesiasticam personam sibi benevisam, aegrotos in gravissimo mortis periculo constitutos, quando non suppetit tempus recurrendi ad S. Sedem, super impedimentis quantumvis publicis matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, excepto sacro Presbyteratus Ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita proveniente. Decreto vero lato fer. IV. die 9. Januarii 1889. declaratum est, Ordinarios quibus memorata facultas praecitaiis litteris diei 20. Februarii 1888. data fuit, posse illam subdelegare habitualiter parochis tantum, sed pro casibus quibus desit tempus ad ipsos Ordinarios recurrendi et periculum sit in mora. Jam igitur quaeritur: 1. Utrum S. Congregatio, per verba „super impedimentis quantumvis publicis“, confirmare intenderit communem theologorum et praesertim S. Alphonsi sententiam, quae habet posse Episcopos in casibus urgentis necessitatis dispensare super impedimentis occultis, eamque facultatem veluti ordinariam probabiliter delegare etiam generaliter, ita ut mens Congregationis fuerit significare Episcopos a fortiori ab impedimentis occultis in praedictis adiunctis dispensare posse? 2. Utrum in gravissimo mortis periculo coadiutores parochi, quando ob ingentem parochiarum illius dioecesis amplitudinem ad eum recurrere non possunt, nomine parochi ab impedimentis publicis dispensare valeant ? 3. Utrum in decreto diei 9. Januarii 1889. nomine parochorum veniant etiam vicarii temporeles, qui post obitum parochorum vel in eorum absentia sufficiuntur? R. — Ad I. Ex vi decreti, affirmative pro mortis articulo. Ad II. et III. Detur responsum hac eadem feria datum R. P. D. Abbati Sanctissimae Trinitatis Caven., quod est sequens, scilicet: „Propositis a R. P. D. Abbate supra laudato sequentibus dubiis.“ „1. An sub nomine parochorum in subdelegatione facultatis, de qua in precibus, intelligendi sint etiam viceparochi vel oeconomi curati ad nutum amovibiles, in quibus paroeciis parochi stricte sumpti ac vere nominis non sunt creati?“ „Et quatenus negative.“ „II. Utrum saltem in dioecesibus, in quibus, sicut et in abbatia Nullius Sanctissimae Trinitatis Caven. ex privilegio vel ex antiquissima ac immemorabili consuetudine, nonnullae sunt paroeciae, quarum curati tanquam vicarii Abbatis sunt instituti sub nomine oeconomi vel archi-presby- teri curati, ad nutum amovibiles, ad hos quoque possit extendi?“ „Eminentissimi Domini Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores Generales praedicta die ac feria rescribi mandarunt : „Ad I. Comprehendi omnes, qui actu curam animarum exercent, exlussis vice- parochis et capellanis.“ „Ad II. Provisum in praecedenti.“