Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
93 Nr. 3394. Comitatus Pontificio Iubilaeo Leonis XIII celebrando. XII. Justae laetitiae causa misero licet tempore, catholicis universis prope adest. Scilicet haud multo post vicesimus quintus, Deo favente, incepturus est annus, ex quo Leo XIII. summum pontificatum, tot vicibus asperum tanta gloria nobilem, primum inivit. Faustis solemniis agendis, auspice et moderatore E.mo Viro Petro Respighi Urbis Vicario, appositus Romae constitutus est Comitatus; una in illum coalescentibus Consilio catholicorum virorum coetibus per Italiam convocandis, Societate Romana principe rei catholicae provehendae et Comitatu solemnibus honoribus Christo Redemptori novo ineunte saeculo habendis. Recens autem constitutus Comitatus reliquas catholicas Societates universosque per orbem chri- stifideles in eo, quod prosequitur, filialis pietatis ac religionis opere praesto sibi ad- futuros sperat. Quo vero res ex sententia succedat, divinum inprimis implorandum auxilium precibus ; neque iis privatis modo, verum etiam publicis; prout iam in Urbe E.mi Card. Vicarii iussu et pio fidelium studio, fieri coeptum est. Inde igitur ductis exordiis unde bona cuncta procedunt, haec insuper consilia duximus cum universis per orbem fratribus communicanda, ut iis exequendis omnes unamini consensu animos viresque convertant. 1. Faustissimi eventus memoriae in ipsa Cathedrali Ecclesia Romani Pontificis perennandae, monumento sit maioris aulae Archibasilicae Lateranensis fatiscens nunc vetustate lacunar nobili cultu restituendum. Almae scilicet huic Ecclesiarum omnium Matri, quam magnifico opere Pontifex ornavit, hoc novum decus, Eius pontificii iubilaei recordatione insigne, filiorum opera accedere par est. Quatuor Ministri generales Ordinum Franciscalium tibenti animo demandatum sibi munus iam susceperunt, ut a singulis sodalibus sui tertii ordinis stipem vel tenuem quisque eorum ad id colligat. Nec dubitandum quin illi sodales opem ex animo conferant ut illius nobilis Basilicae decus videat, cui conlabenti subniti Franciscum olim Innocentius III mystica visione conspexit. Omnium pariter Dioecesium rogamus Antistites ut sibi subiectos sacerdotes hortari velint ad unius saltem missae in id operis erogandam stipem. Antistites collectas stipes, adiecto largientium catalogo, Summo Pontifici, ad Archibasilicae Lateranensis decus augendum, per E.mum Urbis Vicarium exhibendas curabunt. 2. Sororibus religiosis, piis faeminarum Institutis, puellis matronisque catholicis uniuscuiusque Dioecesis quam maxime comis