Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

89 XL Nr. 3036. SS. D. N. Leo PP. XIII. probat, laudatque labores Bene- dictinorum circa Cantum Gregoria- num, quem omnes libere colere pos­sunt. Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Nos quidem et novimus et alias lauda­vimus positam a vobis intelligenter operam in scientia eorum concentuum sacrorum, de quibus memoriae est proditum, ad magnum Gregoriuin referendos esse auctorem. Similique ratione non potest Nobis non probari vester ille in conquirendis vulgan- disque veteribus de eo genere monumentis tam operose tamque constanter insumptus labor. Quorum laborum fructus varios vide­mus iis consignatos voluminibus nec sane paucis, quae Nobis grato admodum munere diversis temporibus misistis, quaeque late iam, ut accepimus, in luce atque oculis hominum versantur, ac multifariam quoti­diano recipiuntur usu. Omnino quidquid suscipitur studii in hac illustranda augenda- que rituum sanctissimorum comite atque adiutrice disciplina, dandum laudi est, non solum propter ingenium et industriam, sed etiam, quod longe maius, propter speratum divini cultus incrementum. Siquidem grego- riani concentus prudentissime sunt sapien- tissimeque ad illuminandum verborum sen­tentias inventi, atque inest in eis, si modo adhibeantur perite, magna vis et mirifica quaedam mixta gravitati suavitas, quae facile illapsa audientium in animos pios ciere motus cogitationesque salutares alere tem­pestive queat. Quotquot igitur sunt, praeser­tim ex alterutro ordine Cleri, qui se posse aliquid in hac vel scientia vel arte sentiant pro sua quemque facultate elaborare omnes convenit sollerter et libere. Salva quippe caritate mutua et ea, quae debetur Ecclesiae obtemperatione ac reverentia, multum pro­desse multorum in eadem re studia possunt, ut vestra ad hanc diem. Divinorum munerum auspicem, itemque paternae benevolentiae Nostrae testem tibi, dilecte fili, sodalibusque tuis apostolicam benedictionem peramanter in Domino im­pertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XVII. Maii Anno MDCCCCI. Pontificatus Nostri vicesimo puarto. LEO PP. XIII. Dilecto Filio Religioso Viro Paulo Delatte 0. S. B. Abbati Solesmensi. Die 18 Junii mensis a. c. in Vaguj- hely, ubi sedem fixam tenuit, ad aeterni­tatem evocatus est Hegyi Josephus rude donatus presbyter, iam administrator eccle­siae Hrachovistye. Vixit annos 66, ex qui­bus 41 in ministerio altaris. Die 5 currentis mensis Julii post lon­giorem aegritudinem, supremum diem obiit 14 Nr. 2679 Obitus Hegyi Joseph et Oswald Joannis. I

Next

/
Oldalképek
Tartalom