Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

5 presse, quod alicuius Ordinis, Congregatio­nis et Instituti Professores extra propriam Religionem peccata sua confiteri prohibean­tur: quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua mentio facienda, vel alia exquisita forma ad id servanda foret, huiusmodi tenores pro insertis, et formas pro exactissime servatis habentes ; pro hac vice et ad praemissorum effectum dum­taxat plenissime derogamus; ceterisque con­trariis non obstantibus quibuscumque. Volumus autem, ut harum Litterarum transumptis sive exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem ab omnibus fides i habeatur, quae ipsis praesentibus habeatur, si forent exhibitae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae extensionis, hortationis, commissionis, concessionis, derogationis, decreti et veluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem om­nipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo noningentesimo, Octavo Calendas Ianuarii, Pontificatus Nostri Anno vicesimo tertio. C. Card. ALOISI-MASELLA Pro-Dat. A. Card. MACCHI VISA De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco f Plumbi. Reg\ in Secret. Brevium. Dum has literas, apostolicae benigni­tatis testes, pro munere Nobis inhaerente publici iuris facimus, simul in virtute s. obedientiae mandamus, ut sacrorum curio­nes caeterique omnes, quippe parochorum vices gerentes, ecclesiarum rectores, religio­sorum ordinum superiores, congregationum moderatores aut confessarii, intituendae iu- ventutis directores spirituales, catechetae aut professores, in sacris suis concionibus, exhortationibus aut catechesibus, quampri­mum habendis, indictum ac respective ad universum orbem extensum ab Augustissimo Pontifice, denuntient Jubilaeum, uti in literis apostolicis superius relatis plenius continetur. Caeterum mentem nostram declarantes et quae opportuna sunt statuentes, praesen­tium serie disponimus : 1. Jubilaeum hac in nostra Archidioe- cesi a Calendis Februariis ad Calendas us­que Augusti mensis lab. anni durabit; cuius gratiarum seu indulgentiarum plenariarum participes fieri poterunt omnes, cuiuscunque ordinis et status, ac utriusque sexus Christi fideles huius archidioecesis, vel in hac com­morantes, in Apostolicae tamen Sedis gratia et obedientia manentes, etiam ii, qui for­tassis anno superiore Romam concesserunt, ibique, seu etiam domi et alibi, quavis ra­tione hoc ipsum Jubilaeum iam adepti sunt, vere poenitentes, et confessi, ac sacra Sy- naxi refecti, qui intra defixum a Nobis se­mestre Ecclesias in singula parochia per Nos defixas, vel e delegatione Nostra de­figendas, semel saltem in die per quindecim continuos aut interpolatos dies devote visita­verint, ibique ad mentem Ecclesiae et Augu­stissimi Pontificis pias ad Deum preces fuderint. 2. Quamvis probe perspectum habere­mus bonam esse orationem cum ieiunio et I. CVGNONIVS.

Next

/
Oldalképek
Tartalom