Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
59 VI. Nr. 1826, Novi S. R. E. Cardinales. Gloriosissime regnans Summus Pontifex Leo XIII. in consistorio die 15-a Aprilis a. curr. celebrato 12 creavit Cardinales. Occasione hujus solemnitatis sequentem Beatissimus Pater habuit allocutionem, quam hisce ad notitiam Ven. Fratrum perfero. „Venerabiles Fratres! Laeta, tristia communicare vobiscum, uti par est, sueti, non ea hodie reticebimus, quibus potissimum angimur hoc tempore. Nos videlicet illa cura sollicitat vehementer, quod asperae res atque incommoda, catholico circumfusa nomini, non modo nihil remittunt, sed in dies ingravescunt: imo ex aliis in alias Europae partes velut contagione propagantur. En quippe multi simul, disiuncti spatiis locorum, consiliorum similitudine coniuncti, ad hostilia aperte descendere, quaeque hominum generi pepe- rit Iesus Christus beneficia, non minus ingrate quam superbe respuere. Hac de caussa atque hoc animo apud gentem finitimam, non tali dignam calamitate illatum nuper Ordinibus religiosis id bellum, cui sensim succumbant. Non commune ius, non aequitas, non laus insignis meritorum ad prohibendam cladem valuerunt. Quin etiam placuit, ne erudiri quidem iuventutem licere in posterum per eos, qui tamen tot praestantissimos viros civitati tam diu eduxerant: ac dum large ministratur libertas suo cuique arbitrio vivendi, ea eripitur aut comminuitur iis, quibus lex est traditis divinitus consiliis, nihil violando, vivere. —- Difficultates autem acerbitatesque domesticas, vix attinet recordari. Ad hanc romani Pontificis conditionem, qua nihil indignius mo- lestiusque sit, ad iniurias ceteras quibus iam Ecclesiae attrivere opes, affixere libertatem, aliud perniciose factum velle mox videntur adiicere, ex quo duo in primis consequerentur, Christianorum sanctitudinem coniugiorum profanari, societatisque domesticae fundamenta convelli. Huc nimirum evasit de observanda religione, de moribus publicis tuendis data fides. — Similique ratione alibi gentium illud eminet maxime, quod initio monuimus, decretum inimicis esse, adoriri instituta Christiana pugnacissime: eiusque rei caussa intestinum inter eos foedus ictum putares. Argumento plura sunt, quae fieri passim compertum est: nimirum concitata multitudo, violenti clamores iactae- que in publico minae, stimulantia cupiditates populares scripta, immissae palam in res personasque verendas iniuriae. Taetrae istae sunt significationes rerum futurarum, nec abest a vero, calamitosis temporibus calamitosiora successura. Ecclesia quidem quoscumque labores dimicationesque afferat 9