Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

17 nil nisi iura extollunt; ac turbas egentium quotidie frequentiores sollicitant, quae ob rerum angustias facilius deceptioni patent et ad errorem rapiuntur. — Aeque de civi­tate ac de religione agitur res; utramque in suo tueri honore sanctum esse bonis omnibus debet. Quae voluntatum consensio ut optato consistat, ab omnibus praeterea abstinendum est contentionis causis quae offendant ani­mos et disiungant. Proinde in ephemeridum scriptis et concionibus popularibus sileant quaedam subtiliores neque ullius fere utili­tatis quaestiones, quae quum ad expedien­dum non faciles sunt, tum etiam ad intel- ligendum vim aptam ingenii et non vul­gare studium exposcunt. Sane humanum est, haerere in multis dubios et diversos diversa sentire : eos tamen qui verum ex animo persequantur addecet, in disputatione adhuc ancipiti, aequanimitatem servare ac modestiam mutuampue observantiam; ne scilicet, dissidentibus opinionibus, voluntates item dissideant. Quidquid vero, in causis quae dubitationem non respuant, opinari quis malit, animum sic semper gerat, ut Sedi Apostolicae dicto audiens esse velit religiosissime. Atque ista catholicorum actio, qualis- cumque est, ampliore quidem cum effica­citate procedet, si consociationes eorum omnes, salvo suo cuiusque iure una eadetn- que primaria vi dirigente et movente pro­cesserint. Quas ipsis partes in Italia volu­mus praestet institutum illud, a Congressi­bus coetibusque catholicis, saepenumero a Nobis laudatum : cui et Decessor Noster et Nosmetipsi curam hanc demandavimus com­munis catholicorum actionis, auspicio et ductu sacrorum Antistitum, temperandae. Item porro liat apud nationes ceteras, si quis usquam eiusmodi est praecipuus coe­tus, cui id negotii legitimo iure sit datum. lamvero in toto hoc rerum genere, quod cum Ecclesiae et plebis christianae rationibus omnino copulatur, apparet quid non elaborare debeant qui sacro munere fungantur, et quam varia doctrinae, pruden­tiae, caritatis industria id possint. Prodire in populum in eoque salutariter versari opportunum esse, prout res sunt ac tem­pora, non semel Nobis, homines e clero allocutis, visum est affirmare. Saepius autem per litteras ad Episcopos aliosve sacri ordi­nis viros, etiam proximis annis,1 datas, hanc ipsam amantem populi providentiam collau­davimus, propriam que esse diximus utri- usque ordinis clericorum. Qui tamen in eius officiis explendis caute admodum pru- denterque faciant, ad similitudinem homi­num sanctorum. Franciscus ille pauper et humilis, ille calamitosorum pater Vincentius a Paula, alii in omni Ecclesiae memoria complures, assiduas curas in populum sic temperare consueverunt, ut non plus aequo distenti neque immemores sui, contentione pari suum ipsi animum ad perfectionem virtutis omnis excolerent. — Unum hic libet paulo expressius subiicere, in quo non modo sacrorum administri, sed etiam quot­quot sunt popularis causae studiosi, optime de ipsa, nec difficili opera, mereantur. Nempe, si pariter studeant per opportunitatem haec praecipue in plebis anima fraterno alloquio inculcare. Quae sunt: a seditione, a sedi­tiosis usquequaque caveant; aliena cuiusvis iura habeant inviolata; iustam dominis ob­servantiam atque operam volentes exhibeant; domesticae vitae ne fastidiant consuetudi­nem multis modis frugiferam; religionem in primis colant, ab eaque in asperitatibus 1 Ad Ministrum Generalem Ordinis Fratrum Minorum, die XXV nov. an. MDCCCLXXXXVIII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom