Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

141 Nr. 5079. De S. Eucha­ristiae spe- cierum genu­initate. dicamus Domino et ultimo Evangelio S. Io annis. Temporibus vero prohibitis Nuptiae qui­dem celebrari possunt de licentia Episcopi, at sine solemnitate, ideoque privatim; et omissis Missa et benedictione. Neque iisdem temporibus, Commemoratio pro Sponsis fieri potest in Missa occurrente. Verum ex Decreto Generali S. R. Uni­versalis Inquisitionis dato die 31 Augusti 1881, benedictio nuptialis impertienda est extra tempus feriatum iis coniugibus, qui eam quacumque ex causa non obtinuerint, Missaque pro Sponso et Sponsa simul celeb­randa, diebus praescriptis ut supra. Renedictio enim Nuptiarum in Missali posita, si Sponsi eam petierint, (ipsa cete­rum ad eam non adigendi, bene tamen adhortandi) ab ipsa Missa pro Sponso et Sponsa abstrahi nunquam potest, sed infra eam omnino debet fieri. Notandum est tanem, quod si mulier est vidua et alias benedicta fuerit, omitt nda est tam benedictio Nuptiarum, quam Missa propria pro Sponso et Sponsa. Non obstantibus Decretis quibuscumque particularibus in contrarium facientibus, quae per hoc Generale Decretum uti revocata ac nullius roboris habenda esse Sacra Rituum Congregatio declarat. Die 31 Junii 1896. De Sanctissimae Eucharistiae specierum genu­initate et conservatione curanda ad Revmos DD. locorum Ordinarios. Illme ac Rme Domine. Pluries et variis ex locis Supremae huic Congregationi S. Officii dubia proposita sunt circa materiam (panem et vinum) SSmi Eucharistici Sacramenti. Cum enim inhone­storum quorumdam mercatorum eo iam malitia pervenerit, ut farinas triticeas alia­rum tum vegetalium tum etiam mineralium substantiarum admixtione adulterare, vina­que vel ex toto vel ex parte haud ex ge­nimine vitis conficere passim non vereantur, cumque non raro difficile admodum sit, vel ipsis chimices peritis huiusmodi fraudes agnoscere; non immerito dubitatum est, num ad licitam, imo et validam consecre- tionem farinae vel hostiae vinaque quae sunt in commercio, tuto adhiberi valeant. Cum res, ut patet, maximi sit momenti et farinarum vinorumque frequentibus adul­terationibus dubitari nequeat; Emi DD. Car­dinales una mecum Inquisitores Generales pastoralem Rmorum DD. Ordinariorum sollicitudinem excitandam censuerunt ut, accuratis institutis investigationibus, si quos abusus irrepsisse compererint, funditus con­vellere satagant, ac diligenter caveant ne quid in posterum in propriis ditionibus fiat quod a latis nedum circa naturam sed et circa conservationem Sacrarum Sepcierum dispositionibus, quae a probatis auctoribus traduntur quaeque praesertim in Rubricis Missali Romano praepositis continentur, quo­modocumque sit absonum. Quoties vero de venalium farinarum vel hostiarum vinorum­que genuinitate rationabile adsit dubium, Sacerdotes sibi subditos ab eorum usu in conficiendo SSmo Altaris Sacramento omnino prohibeant, eosque practicam rationem doceant genuinam materiam sibi comparandi. Quod demum spectat ad Missas dubia materia antehac forte celebratas, ad S. Congregationem recurrant. Quae quidem omnia dum, ut mei mu­neris est, cum Amp. Tua communico, liben­ter occasionem nactus, fausta quaeque ac felicia Tibi precor a Domino. — Datum Romae ex S. 0. die 30. Aug. 1901. — I. M. Card. PAROCCHI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom