Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
1891—1901. W Venerabiles Fratres. Decimus iám die 27 labentis mensis, Dominica XXII post Pentecosten recurrente, feliciter complebitur annus, ex quo Eminentissimus ac Reverendissimus Pater Purpuratus et Antistes Benignissimus, ad huius sanctae Stri- goniensis ecclesiae infulas promotus ac respective ex nimia Serenissimi Regis Apostoliéi benignitate Princeps Primas Regni et Aeppus Strigoniensis designatus seu nominatus est. Quum proprius filiorum in Patrem amor multiplici certet se prodere industria, certemus precibus et gratias agamus Deo ter Optimo, quod nobis talem ac tantum dederit Pontificem, qui Boni Pastoris exemplum imitatus omnibus omnia factus, paterna sollicitudine et animarum fervore, eximia item in pauperes liberalitate, necnon mira de se humiliter sentiendi ratione omnes facile superet ac proinde dignus omnino cui illud Sacrae Scripturae applicetur: „Oculus fui coeco, et pes claudo, pater eram pauperum.“ (Job. 29.) Ratione igitur laeti huius eventus haec dispono : 1. die 27 currentis mensis Octobris seu Dominica sequenti, in sacro sermone mentio fiat huius et curiati fideles incitentur ad preces pro Emi- nentissimo Archipraesule fundendas ut Eum, continua corpusculi debilitate laborantem, diu adhuc sospitet Deus et nobis .servet incolumem ; 2. in festo onomasis vero seu 30 currentis, in omnibus Missis sive privatis sive cantatis et solemnibus (omissa oratione pro Papa) sumatur collecta pro Episcopo; in fine Missae solemnis exposito prius Sanctissimo, cantetur hymnus Ambrosianus (omnibus interim ecclesiae campanis sonantibus) cum sua oratione, ac denique more solito -benedictio elargiatur. Datum Strigonii 24 Octobris 1901. '■*% Jos'onhiis Boltizár, Eppus tit. fíiylasen., Vicarius Generalis. Nr. 4439. Eminentis- simi Archi- praesulis (iecimum nominationis anniversarium celebratur.