Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XV.
125 devotionis erga SS.mani Animam D. N. I. C. Emi DD. Cardinales Inquisitores Generales decreverunt: „Publicentur decreta condemnatoria devotionis, de qua sermo.“ Haec decreta sunt sequentia: I. Cum a S. Rituum Congregatione nonnulla ad S. Officium remissa fuissent circa devotionem erga SS.mam Animam D. N. I. C., feria IV, die 10 Martii 1875, decretum fuit: „Providendum ne in publico Ecclesiae cultu, praetextu devotionis erga SS.mam Animam Christi, improbandae novitates in imaginibus et precationum formulis aliisque rebus sacris irrepant aut, inconsulta S. Sede, quidquam novi inducatur, maxime si deriventur ex devotionibus aut visionibus nec examinatis nec adprobatis. In scriptis vero ad S. Rituum Congregationem missis nonnulla reperiri minime probanda, sine quorum emendatione permittendum non esse ut illa in vulgus edantur.“ II. Anno 1883, exhibitis precibus pro fundatione Instituti pro adoratione Animae Ss.mae D. N. I. C.t feria IV. die 10 Maii eiusdem anni, iidem E.mi Patres decretum tulere: „S. Congregatio precibus respondet: Negative. Idque scribendum Episcopo, qui retrahat indulgentias adfixas orationibus et cuilibet earum verbo, fidemque non adhibeat revelationibus, de quibus agitur; et communicetur Episcopo decretum latum anno 1875.“ III. Tandem eodem anno, eademque feria IV, ad examen vocata quaedam precandi formula Animae Iesu Christi, E.mi Patres eam emendandam mandarunt, et communicandum Episcopo, qui eam probaverat, decretum supra relatum. Quae omnia in solita audientia a SS.mo D. N. Leone Pp. XIII adprobata et confirmata fuere. I. Can. MANCINI, S. R. et U. Inquisit. Notarius. Beatissime Pater, Ludovicus M. Fink 0. S. R. Episcopus Lavenworthien. in Statu Kansas Amer. Septentr. e Statibus Unitis, ad pedes S. V. quam humillime provolutus, exponit ac petit ut sequitur: I. Brevi tempore ante Pascha anni praeteriti in ephemeride Americana pro Rev.do Clero edita quaestio discussa est, utrum sacra Olea ad Sacerdotes missionaries, salva conscientia, per Express transmitti possint? The Express est societas mercatoria, quae res varias transmittendas recipit, verbi gratia: esculenta ac poculenta, pecuniam, aves, canes, feles, vitulos, sues, aliaqua animalia resque’ diversas. Personae illas res tractantes generaliter sunt haeretici vel ethnici, inter quos hic et nunc vix catholicus invenitur. II. Transmissio per Express S. Oleorum multis Sacerdotibus valde arridet quia minori pecuniae summa fit quam eorum itinere ad urbem Cathedralis Ecclesiae, minorem temporis iacturam Sacerdotes patiuntur, et meliori modo ad sacras functiones Hebdomadae Sanctae et Paschatis sese praeparare valent. III. Multis Episcopis et Sacerdotibus talis S. Oleorum transmissio scandalosa permixtio rei sacrae cum rebus profanis, et contra religiosam pietatem; aliis autem perfecte legitimus modus ac nullam indecentiam prae se ferens esse videtur. Addere licet, quod Episcopi, tali modo transmissionis adversi, tamquam viri morosi, nimis rigorosi, ac fautores viarum aevi medii habentur. Res cum ita sint, a S. Sede Apostolica petitur solutio huius questionis. I. Licet-ne sacra Olea ab Episcopo consecrata per Express ad Sacerdotes transmittere, ut supra expositum est? II. Nr. 4144. S. Olea non debent transmitti per laicos nisi deficientibus clericis.