Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

123 Christum reditus qui salvare in perpetuum potest, accedentes per semetipsum ad Deum} — Nos interea Venerabili Fratri Episcopo Tarbiensi, et dilectis filiis clero et populo de Lourdes benevolum animum Nostrum profitentes, omnibus et singulis eorum optatis, quae nuper Nobis signi­ficanda curarunt, Litteris hisce Apostolicis obsecundare decrevimus, quarum authenti­cum exemplar ad universos Venerabiles Nostros in pastorali munere Fratres, Patri­archas, Archiepiscopos, Episcopos, reliquos- que sacrorum Antistites in orbe catholico existentes iussimus transmitti, ut hi quoque eodem ac Nos gaudio et sancta laetitia perfundantur. Quamobrem, quod bonum felix, faustumque sit, Dei gloriam ampli­ficet, et toti Ecclesiae catholicae benevertat, auctoritate Nostra Apostolica per has ipsas litteras concedimus, ut dilectus filius Noster Benedictus Maria S. R. E. Cardinalis Lan- génieux dedicare licite possit nomine et auctoritate Nostra novum templum in oppido Lourdes erectum, sacrumque Deo in hono­rem B. M. V. a sanctissimo Rosario; ut idem dilectus filius Noster in solemni sacro faciendo utatur libere Pallio velut si in Archidioecesi adesset sua; utque post sacrum sollemne adstanti populo, item auctoritate et nomine Nostro, possit benedicere cum solitis Indulgentiis. Haec concedimus, non obstantibus in contrarium facientibus qui­buscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die VIII Septembris MDCCCCI, Pontificatus Nostri anno vicesimo quarto. A. Card. MACCHI. i i Hebr. VII. 25. DECRETA S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reli­quiis praepositae. Cum in Rescriptis S. Congregationis Indulgent, vel in Brevibus Apostolicis etc., quibus tribuitur facultas benedicendi Coronas, Rosaria, Cruces, Crucifixos, parvas Statuas ac Numismata, eisdemque Indulgentias Apos- tolicas et S. Birgittae adnectendi, clausula apponatur „de consensu Ordinarii loci“; cirsa sensum huius clausulae non semel dubitatum est, hinc Praepositus generalis Clericorum Regularium Infirmis Ministran­tium circa eiusdem clausulae intelligentiam sequentia dubia huic S. Congregationi sol­venda proponit: I. Utrum huiusmodi consensus ita necessarius retineri debeat, ut, si desit, Indulgentiae sint omnino invalidae? Et quatenus affirmative: II. A quonam Ordinario huiusmodi consensus dari debeat? III. Et si utens hac facultate Romae commoretur, ubi facultas benedicendi exer­ceri nequit, sufficeretne consensus Emi Urbis Vicarii aut Vicesgerentis ad benedi­cendum, an ab alio extra Urbem Ordinario, et a quonam, foret exquirendus? Et Emi Patres in Vaticano Palatio coa- dunati di 11. Iunii 1901, propositis dubiis responderunt: Ad. I.-um. Detur instructio. Instructio. „I.-o Convenit ut qui facul­tatem benedicendi Coronas, Cruces, Rosaria, Numismata etc. cum applicatione Indulgen­tiarum Apostolicarum et S. Birgittae obtinere cupit, si sit e clero saeculari litteris com- mendatitiis proprii Ordinarii munitum supp­licem libellum exhibeat, si vero sit regularis Superioris sui Ordinis vel Instituti a S. Sede approbati. Nr. 4141. De consensu Ordinarii requisito ad exercendam facultatem, benedicendi coronas, cruces etc. cum applica­tione indul­gentiarum apostolica­rum et S. Birgittae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom