Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

69 dentibus; et Missae privatae de Requie nonnisi in Ecclesia vel Oratorio publico per­mittuntur ubi fit funus cum Missa exequi- ali: in Oratoriis autem privatis Missae, quae ibidem legi permittuntur, possunt esse de Requie, praesente cadavere in domo; ser­vatis ceteris clausulis et conditionibus. Atque ita rescripsit. Die 3 Aprilis 1900. Cai. Card. Aloisi-Masella S. R. C. Pro-Praef. L. f S. D. Panici S. R. C. Secret. Nr. 1975 II. VICÉN. Hodiernus Caeremoniarum magister Ba­silicae Cathedralis Vicensis in Hispania, praehabito consensu sui R.mi Episcopi, Sa­crorum Rituum Congregationi ea quae se­quuntur pro opportuna declaratione reve­renter exposuit, nimirum: Cum orator accepit possessionem Renelicii, cui officium magistri caeremoniarum est adnexum, vigebat in Ra­silica Cathedrali Vicensi consuetudo, qua magister caeremoniarum habitu chorali seu Reneficiarii proprio utebatur in munere caeremoniarii exercendo. Hac consuetudine deposita iuxta decretum 3840 Granaten. 14 Decembris 1894, alia invecta est praxis consentiente R.mo Capitulo eiusdem Rasi- licae Cathedralis; videlicet: magister caere­moniarum vestem violaceam adhibet cum superpelliceo, quotiescumque officio suo fungitur sive in altari sive in choro, exceptis casibus, in quibus Vesperae, Te Deum, et Laudes tantum solemniter in eadem Rasilica canuntur, ne ipsémét discedere a choro de­beat in principio Completorii et in fine Ma­tutini ob habitus mutationem. Hisce positis, idem Orator ut supradicta praxis concordet cum Caeremoniali Episcoporum et Decretis, expostulavit: I. Utrum in Pontificalibus functionibus Episcopi Ordinarii sive in Cathedrali, sive extra ipsam, in propria tamen Dioecesi, magister caeremoniarum veste violacea uti debeat ? II. Utrum etiam in Pontificalibus ab alio Episcopo, de consensu tamen Ordinarii Dioeceseos, celebratis eandem vestem adhi­bere valeat? III. Utrum tali veste uti possit vel de­beat quando celebrat Capitulum Cathedrale, sive in ipsa Rasilica sive extra, tam prae­sente quam absente Episcopo? IV. Utrum etiam eandem vestem in­duere valeat in Vesperis, Completorio, Ma­tutino et Laudibus solemnibus ? V. Quo habitu uti debeat cum solem- niter tantum Vesperae, Te Deum et Laudes canentur; et an e choro exire debeat tem­pore opportuno ad mutandum habitum ? Et sacra eadem Congregatio, referente subscripto Secretario, exquisito voto Commis­sionis Liturgicae, respondendum censuit: Ad I. Affirmative. Ad II. Affirmative, si Capitulum Ca- thedralis Ecclesiae intersit. Ad III. Serventur Decreta 2310. Apui- lana 22 Januarii ad 3, et 2621. Dubiorum 17 Septembris 1822 ad 12. Ad IV. Affirmative, sed ad normam Decretorum ut supra in dubio III. Ad V. Quoad primam partem provisum in praecedentibus : quad alteram servari potest praxis praesertim Rasilicarum Urbis. Atque ita rescripsit, die 3 április 1900. Cai. Card. Aloisi-Masella S. R. C. Pro-Praef. L. f S. D. Panici S. R. C. Secret.

Next

/
Oldalképek
Tartalom