Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
3 Nr. 6167. Festum S. Bedae Venerabilis extenditur ad universam Ecclesiam. adiectis insuper quae a sacrosancto Concilio Vaticano decreta sunt. Venerabilis fratris Pauli Emmanuelian egregia in apostolicam Sedem voluntas et multarum ornamenta virtutum, collegarum episcoporum testimonio prolixe laudantur. Is iam episcopalia munera administravit diu; consilio, doctrina, laboribus apostolicis opinionem atque amorem gentis suae promeritus. His de caussis, atque ex sententia sacri Consilii Christiano nomini propagando Ecclesiarum negotiis orientalis ritus praepositi, cum eius tum Episcoporum precibus annuendum censuimus. — Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus fratribus Armeniis Ciliciae factam de persona praedicti Pauli Emmanuelian, quem absolvimus a vinculo, quo tenebatur Ecclesiae Caesareensi, ac transferimus ad Patriarchalem Ecclesiam Ciliciae Armeniorum, praeficientes eum Patriarcham et Pastorem eidem Patriarchali Ecclesiae, prout in decreto et schedula consistorialibus exprimetur, contrariis quibuscumque non obstantibus. In Nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Arnen. URBIS ET ORBIS. Quo Sancti Bedae Venerabilis, tot illustrium scriptorum et summorum Pontificum praeconiis condecorati, honor et cultus augeatur, complures sacrorum Antistites praesertim ex Anglia, supplicibus ad Pium Papam IX. fel. rec. litteris, et nuperrime iteratis precibus Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. porrectis, enixe postularunt, ut dies festus hujus sancti ac praeclari Confessoris in toto Catholico orbe agi valeat cum Officio et Missa propria Ecclesiae Do- ctoris, prouti aliquibus locis atque universis sodalibus Benedictinis et Cisterciensibus iam diu concessum fuit. Illud etiam Ven. Card. Bellarmini effatum ingenti cum animi gaudio atque spe commemorarunt: Beda Occidentem, Damascenus Orientem sapientia sua illustravit; insimul asserentes ea omnia quae iuxta Benedictum XIV. in Opere de Canonizatione Sanctorum lib. iv. part. 2. cap. 11. n. 13. pro adiudicando titulo Ecclesiae Doctoris necessaria sunt, Sancto Bedae apprime convenisse. Placuit autem ipsi Sanctissimo Domino Nostro eiusmodi tam gravis negotii examen Sacrorum Rituum Congregationi committere. Quae exquisito prius doctissimi viri suffragio typis cuso, in Ordinariis Comitiis die 11. Julii hoc vertente anno ad Vaticanum habitis, infrascripto Cardinali Sacrae eidem Congregationi Praefecto et Relatore, sequens dubium discutiendum atque expendendum suscepit: „An sit extendendum ad universam Ecclesiam Festum S. Bedae Venerabilis cum Officio et Missa propria, addita Doctoris qualitate?“ Et Sacra eadem Congregatio, omnibus rite perpensis, auditoque R. P. D. Joanne Baptista Lugari Sanctae Fidei Promotore, rescribendum censuit: „Supplicandum Sanctissimo pro extensione Officii et Missae S. Bedae Venerabilis ad Universam Ecclesiam, addita Doctoris qualitate“. Quam resolutionem Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII ab ipso infrascripto Cardinali relatam, Sanctitas Sua ratam habuit et confirmavit, atque insuper ex ipsius Sacrae Congregationis consulto concedere dignata est, ut Festum S. Bedae Venerabilis cum Officio et Missa propria Confessoris et Ecclesiae Doctoris, prouti huic praeiacent decreto, die 27. Maii quae est natalitia, eaque impedita iuxta Rubricas, die prima inse- quente libera, ab universa Ecclesia sub ritu duplici minori inde ab anno 1901 in po-