Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
39 VI. Nr. 134(5. Super festo Titularium in Ecclesiis et oratoriis publicis celebrando. S. R. C. DECRETUM GENERALE. Cum S. R. C. compererit nonnulos irrepsisse abusus circa Titularium festa celebranda, sicut in Ecclesiis ita in Oratoriis publicis, Decreta hucusque evulgata in praesenti renovans et confirmans, declarat: I. In quibusvis Ecclesiis publicisque Oratoriis, vel consecratis vel saltem solenni- ter benedictis, relativum Titularis festum quotannis esse recolendum sub ritu dupl. I. cl. cum Oct. II. Ecclesias autem omnes esse ab Eppo, nisi consecratae eae fuerint, saltem benedicendas, quemadmodum etiam Oratoria publica, sub formula in Rituali Romano praescripta. III. Hinc pro Ecclesiis et Oratoriis publicis, ad effectum celebrandi Titularium Festa, illas sacras aedes esse intelligendas, quae pro Missis celebrandis sacrisque aliis, etiam solemnioribus, functionibus peragendis ab Ordinariis locorum destinatae, vel consecrantur vel solemniter benedicuntur, ut publico fidelium usui libere plus minusve deserviant. IV. Relativi Titularis Festum a toto Clero, si extiterit, vel a Sacerdote Rectore Ecclesiae aut publico Oratorio addicto, per integrum Officium celebrabitur: secus, in defectu cuiusvis Cleri, per solas Missas iuxta rubricas. V. In oratoriis autem, quae existunt in aedibus episcopalibus, Seminariis, Hospitalibus Domibusque Regularium, relativum Festum non celebrabitur, nisi in casu quo aliqua ex iis consecrata vel benedicta solen- niter fuerint. VI. Denique S. R. C. mandat, ut nullum ex Oratoriis privatis censecretur, aut benedictione donetur solenni, quae in Rituali Romano legitur: sed ea tantum formula benedicatur, quae pro Domo nova aut loco in eodem Rituali habetur. Et ita declaravit. Die 5. Junii 1899. URBIS ET ORBIS. A pluribus locorum Ordinariis Sacrae Rituum Congregationi sequentia dubia diluenda proposita sunt; videlicet: Dubium I. Utrum pars anterior brachii, quae antibrachium dicitur, ab alia parte superiori eiusdem brachii separata, haberi posssit uti Reliquia insignis? Dubium II. Utrum idem sit dicendum de eadem parte superiori brachii, quatenus nempe et ipsa uti insignis Reliquia haberi queat ? Dubium III. Utrum cor, lingua, manus, si ex miraculo intactae conserventur, haberi debeant uti Reliquiae insignes? Et Sacra Rituum Congregatio, re mature perpensa exquisitoque voto Commissionis Liturgicae, ad tria proposita dubia rescribendum censuit: „Affirmative“. Et ita respondit ac declaravit. Die 27. Junii 1899. BONAEREN. Hodiernus Rmus Dominus Archiepis- copus Bonaeren. exoptans ut in Ecclesiis et Oratoriis suae Dioeceseos sacrae functiones Nr. 1347. Nr. 1348. 7