Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

151 XX. Nr. 5690. Constitutio Apostolica de Religiosorum institutis vota simpl. profi­tén tium. i SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA P A P A E XIII. CONSTITVTIO APOSTOLICA DE RELIGIOSORVM INSTITVTtS VOTA SIMPLICIA PROFITENTIVM LEO EPISCOPVS SERVVS SERVORUM DEI AD PERPETVAM REI MEMORIAM. Conditae a Christo Ecclesiae ea vis divinitus inest ac fecunditas, ut multas antea- ctis temporibus, plurimas aetate hac elabente utri usque sexus tamquam familias ediderit, quae, sacro votorum simplicium suscepto vinculo, sese variis religionis et misericordiae operibus sancte devovere contendunt. Quae quidem pleraeque, urgente caritate Christi, singularis civitatis vel dioecesis praeter- gresssae angustias, adeptaeque, unius eius- iemque vi legis communisque regiminis, perfectae quamdam consociationis speciem, atius in dies proferuntur. — Duplex porro íarumdem est ratio: aliae, quae Episcopo- :um solummodo approbationem nactae, ob 3am rem dioecesanae appellantur; aliae vero de quibus praeterea romani Pontificis sententia intercessit, seu quod ipsarum leges | ac statuta recognoverit, seu quod insuper com­mendationem ipsis approbationeinve imper­tiverit. Iam in binas huiusmodi religiosarum Familiarum classes quaenam Episcoporum iura esse oporteat, quaeque vicissim illarum in Episcopos officia sunt qui opinentur in- ! certum controversurnque manere. — Pro­fecto, ad dioecesanas consociationes quod attinet, res non ita se dat laboriosam ad expediendum; eae quippe una inductae sunt atque vigent Antistitum sacrorum auc­toritate. At gravior sane quaestio de ceteris oritur, quae Apostolicae Sedis comproba­tione sunt auctae. Quia nimirum in dioe­ceses plures propagantur, eodemque ubique iure unoque utuntur regimine; ideo Epis­coporum in illas auctoritatem opus est tem­perationem quamdam admittere certosque limites. Qui limites quatenus pertinere de­beant, colligere licet ex ipsa decernendi ratione Sedi Apostolicae consueta in eius- inodi consociationibus aprrobandis, scilicet certam aliquam Congregationem approbari ut piam Societatem votorum simplicium sub regimine Moderatoris generalis, salva Or­dinariorum iurisdictione, ad formam sac­rorum canonum et Apostolicarum con­stitutionum. — Iamvero perspicuum inde fit, tales Consociationes neque in dioecesanis censeri, neque Episcopis subesse posse nisi 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom