Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

149 externo ab Apostolica Sede impetratarum, omnibus, qui illa indiguerint, curionibus ruralibus per praesentes ea distincta addita monitione tribuimus, quod facultate hac uti poterint etiam cooperatores, qui ruri in filialibus ecclesiis celebrare solent. DECRETVM VRBIS ET ORBIS Regi saeculorum Christo Iesu iam prope labentis aevi finem, novique properantis initia solemniter consecrare omnes, quot­quot ubique terrarum sunt, Redemptos maxime convenit; tum ut pro acceptis ab Illo, elapso praesertim saeculo, beneficiis gratiae peragantur, tum ut in tam adversis rerum vicissitudinibus validiora auxilia ad novum feliciter ineundum Ipse misericors et clemens tribuat. Quibus superiore anno praeludens Bea­tissimus Pater et Dominus Noster LEO XIII. Decreto S. RR. C. die 13 Novembris dato concessit, ut etiam incipientis Ianuarii anni MCMI. media nocte in templis ac sacellis exponi posset adorandum augus­tissimum Eucharistiae Sacramentum, facta potestate legendi vel canendi eadem hora coram Illo unicam Missam de festo in Circumcisione Domini et Octava Nativitatis; fidelibus autem sive infra, sive extra Sacrificii actionem de speciali gratia S. Synaxim sumendi. Nunc vero cogitanti Beatissimo Patri de novo aliquo stimulo fidelium pietati ad­dendo, tam solemni eventu, innotuit plures Sacrorum Antistites, piasque Sodalitates in votis habere, ut Christifideles spiritualis Indulgentiarum thesauri divitiis adlecti, undequaque ad Sacrosantae Eucharistiae adorationem invitarentur, qui et illatas Numini iniurias reparare, et seipsos Eius­dem suavissimo Cordi arctius coniungere satagerent. Quae cum apprime Eius voluntati res­ponderent, Beatissimus Pater benigne lar­gitus est, ut omnes Christifideles, qui Sac- ramentali Confessione rite expiati et S. Synaxi refecti in templis ac sacellis, ubi Sanctissima Eucharistia adservatur, coram Augustissimo Sacramento publicae adora­tioni exposito a media nocte diei 31 Decem­bris ad meridiem usque diei 1 Ianuarii, qua libuerit hora integra orationi vacando etiam iuxta mentem Sanctitatis Suae pias ad Deum preces fuderint, Plenariam Indulgentiam assequi possint et valeant. Quantum vero temporis adoranda Eucha­ristia exposita manere debeat, dummodo intra memoratum duodecim horarum spa­tium fiat, Sanctitas Sua Ordinariorum pru­dentiae reliquit. Contrariis non obstantibus quibus­cumque. Die XVI. Novembris anno MCM. S. Card. CRETONI S. C. Indulgg. et SS. Reliqq., Praefectus. FRANCISCVS SOGARO, Archiep. Amiden. Secretarius. Kudlik Joannes parochus ecclesiae Püspöki et VAD. ord. distr. Somorja anno aetatis 59, sacerdotii 35, die 26. Novem­bris obiit. Medveczky Emericus administrator par. Dejthe defunctus est die 13. Decem­bris, anno aetatis 42, sacerdotii 19. Depre- cemur Dominum, ut animabus fratrum no­strorum requiem aeternam donare dignetur. Nr. 5552. Obitus Kudlik Joannis et Medveczky Emerici.

Next

/
Oldalképek
Tartalom