Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

140 fide vivit.1 Sine fide impossibile est placere Deo.1 2 * Itaque sator et parens et altor fidei lesus Christus, ipse est qui vitam in nobis moralem conservat ac sustentat: idque potissimum Ecclesiae ministerio : huic enim, benigno providentissimoque consilio, administranda .instrumenta tradidit, quae hanc, de qua loquimur, vitam gignerent, generatam tuerentur, extinctam renovarent. Vis igitur procreatrix eadeinque conserva­trix virtutum salutarium eliditur, si disci­plina morum a fide divina diiungitur: ac sane despoliant hominem dignitate maxima, vitaque deiectum supernaturali ad naturalem perniciosissime revolvunt, qui mores dirigi ad honestatem uno rationis magisterio vo­lunt. Non quod praecepta naturae dispicere ac servare recta ratione homo plura non queat: sed omnia quamvis dispiceret et sine ulla offensione in omni vita servaret, quod nisi opitulante Redemptoris gratia non potest, tamen frustra quisquam, expers fidei, de salute sempiterna coniideret. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardetf Qui non crediderit, condemnabitur,4 Ad extremum quanti sit in se ipsa, et quos pariat fructus ista divinae fidei contemptrix honestas, ni­mis multa haemus documenta anta oculos. Quid est quod in tanto studio stabiliendae augendaeque prosperitatis publicae, laborant tamen ac paene aegrotant civitates tam multis in rebus tamque gravibus quotidie magis? Utique civilem societatem satis aiunt fretam esse per se ipsam: posse sine prae­sidio institutorum Christianorum commode se habere, atque eo, quo spectat, uno la­1 Galat. III, 11. 2 Hebr. XI, (5. 8 Io. XV, 6. 4 Marc. XVI, 16. bore suo pervenire. Hinc quae administran­tur publice, ea more profano administrari malunt: ita ut in disciplina civili vitaque publica populorum vestigia religionis avitae pauciora quotidie videas. At non cernunt satis quid agant. Nam submoto numine recta et prava sancientis Dei, excidere au­ctoritate principe leges necesse est, iusti- tiamque collabi, quae duo firmissima sunt coniunctionis civilis maximeque necessaria vincula. Similique modo, sublata semel spe atque expectatione bonorum immortalium, pronum est mortalia sitienter appetere : de quibus trahere ad se, quanto plus poterit, conabitur quisque pro viribus. Hinc aemu­lari, invidere, odisse; tum consilia teterrima: de gradu deiectam velle omnem potestatem, meditari passim dementes ruinas. Non paca­tae res foris, non securitas domi: defor­mata sceleribus vita communis. In tanto cupiditatum certamine, tanto­que discrimine, aut extrema metuenda per­nicies, aut idoneum quaerendum mature remedium. Coercere maleficos, vocare ad mansuetudinem mores populares atque omni ratione deterrere a delictis providentia le­gum, rectum idemque necessarium: nequa­quam tamen in isto omnia. Altius sanatio petenda populorum: advocanda vis humana maior, quae attingat animos, renovatosque ad conscientiam officii, efficiat meliores: ipsa illa nimirum vis, quae multo maiori­bus fessum malis vindicavit semel ab in­teritu orbem terrarum. Fac reviviscere et valere, amotis impedimentis, Christianos in civitate spiritus; recreabitur civitas. Conti­cescere proclive erit inferiorum ordinum cum superioribus contentionem, ac sancta utrinque iura consistere verecundia mutua. Si Christum audiant, manebunt in officio fortunati aeque ac miseri: alteri iustitiam et caritatem sentient sibi esse servandam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom