Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

39 destinat Deus, ecquid naturales virtutes habent utilitatis, nisi divinae gratiae munus ac robur accedat? Apte quidem Augustinus: „Magnae vires et cursus celerrimus, sed praeter viam.“1 Sicut enim praesidio gratiae natura hominum, quae, ob communem noxam, in vitium ac dedecus prolapsa erat, erigitur novaque nobilitate evehitur ac roboratur; ita etiam virtutes, quae non solis naturae viribus, sed eiusdem ope gratiae exercentur, et foecundae fiunt beatitatis perpetuo mansurae et solidiores ac firmiores existunt. Cum hac de naturalibus virtutibus sententia, alia cohaeret admodum, qua Christianae virtutes universae in duo quasi genera dispertiuntur, in passivas, ut aiunt, atque activas; adduntque, illas in elapsis aetatibus convenisse melius, has cum praesenti magis congruere. — De qua quidem divisione virtutum quid sentiendum sit, res est in medio posita; virtus enim, quae vere passiva sit, nec est nec esse potest. „Virtus, sic sanctus Thomas, nominat quandam potentiae perfectionem; finis autem potentiae actus est; et nihil-est aliud actus virtutis, quam bonus usus liberi arbitrii ;“2 adiuvante utique Dei gratia, si virtutis, actus supernaturalis sit. — Christianas autem virtutes, alias temporibus aliis accomodatas esse, is solum velit, qui Apostoli verba non meminerit: Quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.3 Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cuius regulam aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Iamvero, haud mutatur Christus progredientibus saeculis; sed idem heri et hodie et in saecula.4 Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud: Discite a me quia mitis sum et humilis corde;5 nulloque non tempore Christus se nobis exhibet factum ohedientem usque ad mortem;6 valetque quavis aetate Apostoli sententia: Qui sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis.1 — Quas utinam virtutes multo nunc plures sic colerent, ut homines sanctissimi praeteritorum temporum! Qui demissione animi, obedientia, abstinentia, potentes fuerunt opere et sermone, emolumento maximo nedum religiosae rei sed publicae ac civilis. Ex quo virtutum evangelicarum veluti contemptu, quae perperam passivae appellantur, pronum erat sequi, ut religiosae etiam vitae despectus sensim per animos pervaderet. Atque id novarum opinionum fautoribus commune esse, conficimus ex eorum sententiis quibusdam circa vota quae Ordines religiosi nuncupant. Aiunt enim, illa ab ingenio aetatis nostrae dissidere plurimum, utpote quae humanae libertatis fines coerceant; esseque ad infirmos animos magis quam ad fortes apta; nec admodum valere ad Christianam prefectionem humanaeque consociationis bonum, quin potius utrique rei obstare atque officere. — Verum haec quam falso dicantur, ex usu doctri­naque Ecclesiae facile patet, cui religiosum vivendi genus maxime semper probatum est. Nec sane immerito: nam qui, a Deo vocati, illud sponte sua amplectantur, non contenti communibus praeceptorum officiis, in evangelica euntes consilia, Christo se milites strenuos paratosque ostendunt. Hocne debilium esse animorum putabimus? aut ad perfectiorem vitae modum inutile aut noxium? Qui ita se votorum religione obstringunt, adeo sunt a libertatis iactura remoti, ut multo pleniore ac nobiliore fruantur, ea nempe qua Christus nos liberavit.1 1 In Ps. XXXI., 4. — 2 I., II. a. 1. — 3 Rom. VIII., 29. — 4 Hebr. XIII., 8. — 5 Matth. XI., 29. — 6 Philip. II., 8. — ’ Galat. V., 24. - 8 Galat. IV., 31.

Next

/
Oldalképek
Tartalom