Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

85 Re autem vera ius istud singulare sibique proprium exercuit, iussis nimirum Aposto­lis evulgare doctrinam suam, congregare homines in unum corpus Ecclesiae per lava­crum salutis, leges denique imponere, quas recusare sine salutis sempiternae discri­mine nemo potest. Neque tamen sunt in hoc omnia. Imperat Christus non hire tantum nativo, quippe Dei Unigenitus, sed etiam quaesito. Ipse enim eripuit nos de potestate tene­brarum,1 idemque dedit redemptionem semetipsum pro omnibus.2 Ei ergo facti sunt populus acquisitionis3 non solum et catholici et quotquot Christianum baptisma rite accepere, sed homines singuli et universi. Quam in rem apte Augustinus: Quae­ritis, inquit, quid emerit? Videte quid dederit, et invenietis, quid emerit. Sanguis Christi pretium est. Tanti quid valet? quid, nisi totus mundus? quid, nisi omnes gentes? Pro toto dedit, quantum dedit1 Cur autem ipsi infideles potestate dominatuque Iesu Christi teneantur, caus­sam sanctus Thomas rationemque, edisserendo, docet. Cum enim de iudiciali eius potestate quaesisset, num ad homines porrigatur universos, affirmassetque, iudiciaria potestas consequitur potestatem regiam, plane concludit: Christo omnia sunt subiecta quantum ad executionem potestatis.5 Quae Christi potestas et imperium in homines exercetur per veritatem, per iustitiam, maxime per caritatem. Verum ad istud potestatis dominationisque suae fundamentum duplex benigne ipse sinit ut accedat a nobis, si libet, devotio voluntaria. Porro Iesus Christus, Deus idem ac Redemptor, omnium est rerum cumulata perfectaque possessione locuples: nos autem adeo inopes atque egentes ut, quo eum munerari liceat, de nostro quidem suppetat nihil. Sed tamen pro summa bonitate et caritate sua minime recusat quin sibi, quod suum est, perinde demus, addicamus, ac iuris nostri foret: nec solum non recusat, sed expetit ac rogat: Fili praebe cor tuum mihi. Ergo gratiiicari illi uti­que possumus voluntate atque affectione animi. Nam ipsi devovendo nos, non modo et agnoscimus et accipimus imperium eius aperte ac libenter: sed re ipsa testamur, si nostrum id esset, quod dono damus, summa nos voluntate daturos; ac petere ab eo ut id ipsum, etsi plane suum, tamen accipere a nobis ne gravetur. Haec vis rei est, de qua agimus, haec Nostris subiecta verbis sententia. — Quoniamque inest in Sacro Corde symbolum atque expressa imago infinitae Iesu Christi caritatis, quae movet ipsa nos ad amandum mutuo, ideo consentaneum est dicare se Cordi eius augustissimo : quod tamen nihil est aliud, quam dedere atque obligare se Iesu Christo, quia quidquid honoris, obsequii, pietatis divino Cordi tribuitur, vere et proprie Christo tribuitur ipsi. Itaque ad istiusmodi devotionem voluntate suscipiendam excitamus cohorta- murque quotquot divinissimum Cor et noscant et diligant: ac valde velimus, eodem id singulos die efficere, ut tot millium idem voventium animorum significationes uno omnes tempore ad caeli templa pervehantur. — Verum numne elabi animo patiemur innumerabiles alios, quibus Christiana veritas nondum affulsit ? Atqui eius persona geri­tur a Nobis, qui venit salvum facere quod perierat, quique totius humani generis saluti addixit sanguinem suum. Propterea eos ipsos qui in umbra mortis sedent, quemad­modum excitare ad eam, quae vere vita est, assidue studemus, Christi nuntiis 1 Colos. I. 13. — ‘ I. Tim. II. 6. — 3 I. Petr. II. 9. — 4 Tract. 120. in loan. — 5 3a p. q. 59, a. 4. 13*

Next

/
Oldalképek
Tartalom