Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

83 Singularis curae ac sollicitudinis, qua beatissimus Pater omnium suorum promovere summopere desiderat salutem fidelium, specimen constituunt luculentissi­mum recentissimae illae suae Sanctitatis litterae dto 25 Maii a. curr. emanatae, quibus ferventissimum pandit votum, ut universus Sacratissimo Cordi Jesu consecretur orbis catholicus. Gravissimae religiosissimi actus hujus disertissime quum recenseantur litteris apostolicis rationes, sufficiet sane vos Ven. ac Dilectissimi Fratres adhortari, ut devo­tionem hanc solemnissimo peragere conemini modo. Triduo igitur proximo ingruenti, 9. 10. et 11-a videlicet mensis currentis serventur in omnibus ecclesiis parochialibus, necnon illis ordinum religiosorum tempore pomeridiano coram exposito Sacramento publicae supplicationes, recitatis lytaniis de s. Corde Jesu et die ultima addita in lingua vernacula illa consecrationis formula, quae a sua Sanctitate praescribitur et inferius legitur. Conveniens erit die tertia, dominica scilicet III. post Pentecosten sermonem de s. Corde habere et litteras apostolicas populo fideli exponere ac uberius interpretari. Sonant autem litterae apostolicae prout sequitur. X. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Annum Sacrum, more institutoque maiorum in hac alma Urbe proxime celeb­randum, per apostolicas Litteras, ut probe nostis, nuperrime indiximus. Hodierno autem die, in spem auspiciumque peragendae sanctius religiosissimae celebritatis, auctores suasoresque sumus praeclarae cuiusdam rei, ex qua quidem, si modo omnes ex animo, si consentientibus libentibusque voluntatibus paruerint, primum quidem nomini christiano, deinde societati hominum universae fructus insignes non sine caussa expectamus eosdemque mansuros. Probatissimam religionis formam, quae in cultu Sacratissimi Cordis Iesu ver­is Nr. 2839. Sanctissimi Domini nostri Leonis Papae XIII. litterae encyclicae de hominibus Sacratissimo Cordi Iesu de­vovendis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom